De nobis 
Schola Humanistica est litterarum Latinarum Graecarumque sedes: nos enim, qui in ea docemus, omnem operam in hisce studiis fovendis ac provehendis collocamus. Namque in linguarum veterum disciplina eorum fere instituta sequimur, qui inde a saeculo XV istas praeclaras locutiones tradiderunt non solum legendo, sed etiam loquendo, audiendo, scribendo. Praeterea in eo nobis elaboratur, ut monumenta scriptorum, qui recentioribus aetatibus aliquid scitu dignum vel Latine vel Graece sunt prosecuti, disputando illustremus eademque in lucem proferamus. Totam denique Artium Renascentium aetatem complectimur, magnoque studio inquirimus quantam vim habuerit recordatio rerum Latinarum Graecarumque apud philosophos, poetas, artifices qui eo tempore in Italia floruerunt.
Vestigia igitur ingredimur eorum qui vulgo Humanistae sunt appellati. Hisce enim litteratis, qui inter saeculum XV et XVII vixerunt, usitatum ac fere cottidianum fuit sermone latino cum loqui, tum etiam scribere (haec enim lingua gentium fuit), nec pauci erant inter eos qui idem in usu orationis Graecae sunt experti. Non ita pridem a viris doctis aestimatum est inde a primordiis urbis Romae usque ad tempora nostra quinquagies centena milia librorum Latinorum esse exarata. Schola Humanistica tibi reserabit scrinia, in quibus veterum Europaeorum sapientia continetur.
Professores nostri

Iosephus Marcellino
Praeses

Paulus Pezzuolo
Praefectus institutionis

Claudius Griggio
Consultor academicus

Clara Kravina
Magistra

Eduardus Benati
Consultor academicus
Camena Medicea
A die 16 m. Sept. ad diem 4 m. Nov. a. 2022
De Iuliano Medice Florentini hastatorum equitum certaminis victore
Νεφέλαι
ἀπὸ τῆς 12 ἡμ. Μαρτίου - εἰς τὴν 13 ἡμ. Μαίου 2022
τὰ κατὰ τὸν τε Στρεψιάδη καὶ τὸν Σωκράτη
De divinatione
A Kalendis Septembribus ad Kalendas Novembres a. 2021
De haruspicina, de ominibus, de astrologia, de somniorum interpretatione deque oraculis divino afflatu editis.
Latinitas Perpetua
Scholae perpetuae de litteris latinis cum antiquis tum recentioribus.
Tertulliani Apologeticum
d. 17 et 24 m. Septembris 2021, 18:00-19:30 CEST
De gentilium odio erga Christianos (Plinius iunior, Tacitus, Tertullianus).
Priapus
d. 15 et 22 m. Octobris 2021, 18:00-19:30 CEST
De deo omnium salacissimo eodemque hortorum custode (Horatius, Tibullius, Martialis, Priapea).
Cyclopes
d. 19 et 26 m. Novembris 2021, 18:00-19:30 CET
De immanibus deorum fabris (Ovidius, Vergilius, Petrus Carrera)
Britannia
d. 10 et 17 m. Decembris 2021, 18:00-19:30 CET
De situ et origine Britannorum (Caesar, Plinius Maior, Tacitus)
Senex Corycius
d. 14 et 21 m. Ianuarii 2022, 18:00-19:30 CET
De vita senis Coryci (Vergilius, Horatius, Ioannes Pascoli)
Porci Epicurei
d. 17 et 24 m. Februarii 2022, 18:00-19:30 CET
De Epicureorum moribus (Lucretius, Horatius, Cicero, Erasmus)
Xiphias
d. 18 et 25 m. Martii 2022, 18:00-19:30 CET
De Didaci Vitrioli carmine c.i. est Xiphias (1845)
Pictores et philotechni
d. 15 et 22 m. Aprilis 2022, 18:00-19:30 CET
De clarissimo quoque pictore Graeco deque artium existimatoribus (Cicero, Horatius, Plinius Maior)
Reditus Augusti
d. 20 et 27 m. Maii 2022, 18:00-19:30 CET
De Ioannis Pascoli egregio carmine in certamine poetico Hoeufftiano praemio aureo ornato
Octavius
d. 17 et 24 m. Iunii a. 2022, 18:00-19:30 CEST
De libro quo M. Minucius Felix rem Christianam defendit.
De ignorantia
d. 22 et 29 m. Iulii a. 2022, 18:00-19:30 CEST
De Petrarcae opere quod "De sui ipsius et multorum ignorantia" inscribitur