Iosephus Marcellino

Praeses

Scholae: De mediae et recentioris aetatis litteris Latinis; De arte Latine scribendi

Lutetiae apud Scholam Normalem Superiorem et Monaci apud Studiorum Universitatem Ludovico-Maximilianeam litteris classicis imbutus, doctoris dignitatem (Phd) Pisis apud Scholam Normalem Superiorem impetravit. Operam sociavit cum nonnullis omnium gentium Institutis, in quibus adnumerantur European Research CouncilHarvard UniversityDeutscher Akademischer AustauschdienstAlexander von Humboldt-Stiftung et Gerda Henkel StiftungCritice edidit Favonii Eulogii opus cui index Disputatio de Somnio Scipionis (D’Auria 2012); ceterum haec volumina foras dedit: Il latino e il ‘volgare’ nell’antica Roma (Edizioni della Normale 2015); Iannotii Manetti De dignitate et excellentia hominis (Bompiani 2018); Leonardi Arretini Oratio Heliogabali ad meretrices (Nino Aragno 2020). Anno 2019, Professore Theoderico Sacré auctore, in Academiam Latinitati Fovendae inter socios ordinarios adlectus est.