Clara Kravina

Magistra

Scholae: Lingua et litterae Italicae

Gradum magistralem in Utinensi et Tergestina Studiorum Universitatibus adsecuta, Pisis apud Scholam Normalem Superiorem dissertationem de Francisci Barbari opere quod De re uxoria inscribitur defendit doctorisque nomen (Phd) rite impetravit. Centum et triginta Francisci Barbari codices manu scriptos, qui in totius ferme Europae bibliothecis adservantur, descripsit; operam sedulam in provincia litterarum Latinarum saeculi XV collocavit Venetorumque litteratorum scripta adcurate est rimata. In Dantis Alagherii Comoediam, Francisci Petrarcae et Guarini Veronensis litteras, Ludovici Ariosti poema necnon Catharinae Percoto epistulas incubuit nonnullasque symbolas publici iuris fecit.