Quod praeconium dirigitur ad normam capitum XIII et XVI Legis Privatorum Hominum Indiciis Universe Tectius Tuendis – vulgo GDPR – quae lex in Curia Europensi, numero 679 insignis, anno MMXVI lata est.
Indicia tua privata, quaecumque ad nos delata erunt, ea a nobis tui tutelae causa secundum caput XIII Legis Europensis, cuius modo facta est mentio, tractatum iri pollicemur, ut inferius summatim explicatur.
Quorsum indiciorum tractatio tendat:
Indicia abs te tua nobis allata, tantum ad Scholae Humanisticae coeptus vulgandos adhibebimus.
Qua ratione tractentur indicia:
Tua nobis privata indicia tractantibus licet epistulas cum praeconiis ad te mittere.
Quatenus indicia divulgari liceat:
Indicia tua ad nos allata innotescent nemini.
Cuius sit indicia tractare:
Scholae Humanisticae est indicia tua ad nos allata tractare.
Haec tua tibi sunto iura, secundum capita a XV ad XXII legis superius memoratae:
• ut indicia tua privata, sinte in albo relata necne, quandolibet perconteris;
• ut comperias quorsus indiciorum tuorum spectet tractatio, cuique catalogo sint ea ascripta;
• ut comperias quibus, sive singuli ii sunt, sive cui ordini assignati, indicia deferre liceat quamque diu apud nos eadem conserventur;
• ut indiciorum impetres tuorum emendationem aut abolitionem, modumque imponas tractationi;
• ut indicia tua, quasi structura quaedam, apte disposita et ordinata et conformata, non modo expedite ratione automataria tractari, sed etiam aliis communicari sine negotio possint;
• ut quandovis indiciorum tractationi refrageris, praesertim si forte in commerciis praeconiisque usurpentur;
• ut adverseris rationibus illis automatariis, quibus tua velut imago te inscio delineetur propagetur usurpetur;
• ut ad nutum privata indicia tua, quae nobis tractanda attulisti, ipse perspicias, emendes, aboleas, eorumque tractationem moderereris, prohibeas, aliisve communices;
• ut quandolibet licentiam indicia tractandi revoces, dummodo quae pridem tractata sint, rata habeantur;
• ut quacumque orta controversia legitimam appelles potestatem.
Tibi tua iura forte vindicanti, liberum erit litteras ad Scholae Humanisticae sedem, seu legitime in loco certo constitutam seu in rete mundano propositam ac pervulgatam (scholahumanistica[at]gmail.com) mittere.
Haec sedes custoditur automato reCAPTCHA. Exercentur cum normae ad iura propria uniuscuiusque personae custodienda atque tegenda, tum etiam normae generales sedis “Google”.