Adriana Beltrán del Río Sousa

Magistra

Scholae: Lingua et Litterae Latinae, Lingua et Litterae Hispanicae

Gradum magistralem in Universitate Sorbonensi adsecuta (2015), titulum doctoris adepta est apud Universitatem Barcinonsensem (2022) commentatione exarata de vita Agustini Salazar y Torres, qui poeta lyricus comicusque fuit, inter praecipuos aemulos Aloisii Góngora et Petri Calderón de la Barca. Docuit Linguam Latinam et Litteras Hispanicas XVI et XVII saeculorum apud utramque Universitatem Barcinonsem et Universitatem Complutensem quae Matriti est. Symbolas nonnullas edidit necnon interpretationem Hispanicam Catalaunicamque Heroidon Ovidii (2020) et Catalaunicam interpretationem Saxiae ab Antonio Brenach heroicis versibus scriptae, quae libro c.i. Mitologia de la muntanya de Montserrat (2024) continetur. Ut uno in conspectu videas omnia quae interpres, scriptix, investrigatrix litterarum fecit, adspice sedem www.adrianabeltrandelrio.com.