Claudius Griggio

Consultor academicus

Scholae: Litterae Italicae

Litterarum disciplinam Patavi percepit, et id quidem cum ex aliis praeclaris doctoribus, tum maxime ex Victore Branca, Manlio Pastore Stocchi, Victore Zaccaria. Ab anno 1987, quo munus syndidascali in Universitate studiorum Tergestina accepit, multum elaboravit in interpretandis operibus poetarum scriptorumque Italorum qui aetate Artium renascentium floruerunt. Inde Utinum devenit, in cuius Athenaeo professus est usque ad annum 2015 litterarum Italicarum doctrinam. In philologiae studiis laudem habent opera quae de Dante, de Petrarca, de Boccacio conscripsit, necnon eius lucubrationes de litteris Latinis recentioribus ac praecipue de Francisco Barbaro, de Guarino Veronensi, de Politiano, de Navagero, de Leonardo Arretino. Praeterea aliquid contulit ad investigationem litterarum Italicarum saeculi XVIII (A. Conti “La Galleria di Minerva”), nec raro se oblectavit Musis saeculi XX (A. Zanzotto). Duo perihodica litteraria edenda curat, alterum cum Paulo Viti (“Archivum Mentis”) alterum cum Vincentio Rabboni (“Rivista di letteratura Religiosa Italiana”). Abhinc quinquaginta fere annos lectus est in editores actorum philologorum q. i.“Lettere Italiane”. Sodalis est cum Academiae Utinensis, tum etiam Instituti Veneti Litteris Artibusque Fovendis.