Thalia 2026

Ludi scaenici omnium gentium

 

LVDI TERTII

MARE SOMNIORVM

ΟΝΕΙΡΑΤΩΝ ΠΕΛΑΓΟΣ

 

Bracarae (vulgo Braga), a die 1 ad diem 8 m. Augusti a. 2026

THALIAM (Theatri Artisque Ludicrae Iuges Agones) nominamus omnium gentium ludos scaenicos novis fabulis Latinis Graecisque constitutos, qui Vicetiae (a. MMXXII) et Vilnae (a. MMXXIV) summo spectatorum concursu concelebrati nunc demum Bracarae Augustae referuntur, in urbe antiquissimae memoriae, ubi adhuc ostenduntur monumenta Gallaecorum, Romanorum, Arabum, Lusitanorum, ad summam omnium gentium quae saeculorum processu haec loca tenuerunt. 

Per agonem duodecim fabulae agentur: octo Latinae, quattuor Graecae, omnes de uno eodemque argumento, quod est Mare somniorum (Ὀνειράτων πέλαγος). Actorum catervae, quae Bracaram ex diversis terris confluent (ex Belgio, Germania, Gallia,  Italia, Lituania, Polonia, Civitatibus Foederatis), certabunt cum de aliis praemiis, quibus singulae scribendi agendique virtutes agnoscentur, tum maxime de Corona Aurea deque Χρυσῷ στεφάνῳ, quibus laus continetur omnium consummatissima: hoc enim optima fabula Graeca, illo praestantissimum spectaculum Latinum ornabitur. Intellectui eorum, qui Latine Graeceque minus intellegunt, interpretationibus Lusitanicis Anglicisve consuletur: hae enim per spectacula in albis proiectae apparebunt. Omnia spectacula edentur in splendidissimo Theatro Circo Bracarensi. 

Ceterum, cottidie tempore matutino scholae utraque lingua agitabuntur de variis locis litterarum cum Latinarum tum Graecarum, in quibus et artem ludicram antiquorum indagabimus et aliquid luminis argumento certaminis afferemus. 

 

THALIA 2026: PRAEMIA COLLATA

 

PRAEMIA – FABVLAE LATINAE
Corona aurea Somnium Emmae, grex “Società Internazionale degli Amici di Cicerone (SIAC)” (Italia-Gallia), LAT
Corona argentea Somnii Portae,  grex “CLIO in fabula” (Gallia), LAT
Corona aenea Palinurus, grex “Palinuridae” (Belgium), LAT
Calamus aureus Stefano Vittori. Phaedra, grex “Κατολοφύρομαι” (Italia), LAT
Persona aurea Catherine Meffre. Somnii Portae,  grex “CLIO in fabula” (Gallia), LAT
Pileus aureus Stella Girardi. Somnium Emmae, grex “Società Internazionale degli Amici di Cicerone (SIAC)” (Italia-Gallia), LAT

 

PRAEMIA – FABVLAE GRAECAE
Χρυσοῦς στέφανος Λωτὸς κατὰ κύματα, grex “Olive a parte” (Italia), GR
Ἀργυροῦς στέφανος Τέλος δὲ ἀποθνῄσκουσιν, grex “Ψευδοχορός” (Belgium) GR
Χαλκοῦς Στέφανος Ὄναρ Ἰωνᾶ, grex “Θεομανεῖς Χῆνες” (Polonia) GR
Χρυσοῦς κάλαμος Tania Ferrari. Λωτὸς κατὰ κύματα, grex “Olive a parte” (Italia), GR.
Χρυσοῦν πρόσωπον Sofia Amighetti. Λωτὸς κατὰ κύματα, grex “Olive a parte” (Italia), GR.
Χρυσοῦς πῖλος Rusnė Valiukaitė. Ἑαυτὸν τιμωρούμενος, grex “Μοῦσα μοι ἔννεπε” (Lituania) GR

 

INDEX RERVM AGENDARVM
2 Aug. Universidade Católica Portuguesa,
Faculdade de Filosofia, Aula Magna
Praça da Faculdade de Filosofia 1, 4710-297 Braga
9:00-10:00 Participes excipientur
10:00-11:00 Auspicatio conventus
11:00-11:30 Schola de Latinitate Bracarensi
11:30-12:00 Pausa
12:30-13:00 Fabula ad conventum auspicandum
 
 

17:00-19:00

Lustratio urbis

Initium lustrationis: Arco de Porta Nova

 
3 Aug. Theatro Circo
Av. da Liberdade 697, 4710-251 Braga
10:00-13:00 Colloquium de fabulis scaenicis
 
Universidade Católica Portuguesa, Faculdade de Filosofia, Aula Magna
Praça da Faculdade de Filosofia 1, 4710-297 Braga
16:00-17:15 Schola Greca: Περὶ θεατρικῶν
 
 

 

Pousada de Juventude
R. de Santa Margarida 6, 4710-306 Braga
20:00-21:00 Spectaculum

Somnium Metellae, grex “Ad Hoc” (Polonia-Germania), LAT

22:00-23:00 Spectaculum
Luciolus sive progressus curiosi
, grex “Laelius de amicitia”(Foederatae Americae Civitates-Italia), LAT

4 Aug.

Ascensus Boni Iesu
9:00-12:00 Initium lustrationis: Pórtico do Bom Jesus

 


Theatro Circo
Av. da Liberdade 697, 4710-251 Braga
20:00-21:00 Spectaculum
Ὄναρ Ἰωνᾶ, grex “Θεομανεῖς Χῆνες” (Polonia) GR
21:30-22:30 Spectaculum
Somnii Portae
,  grex “CLIO in fabula” (Gallia), LAT

5 Aug. Universidade Católica Portuguesa, Faculdade de Filosofia, Aula Magna
Praça da Faculdade de Filosofia 1, 4710-297 Braga
10:00-11:15 Schola Latina: De somniis propheticis
11:15-11:45 Pausa
11:45-13:00 Schola Latina: Cardanus de somniis
16:00-17:15 Schola Greca: Ἐπινυκτίς· περὶ ὀνειράτων ἀναγραφῆς
 
Theatro Circo
Av. da Liberdade 697, 4710-251 Braga
20:00-21:00 Spectaculum
Adelphae
, grex “Societas Latina” (Foederatae Americae Civitates), LAT
21:30-22:30 Spectaculum
Τέλος δὲ ἀποθνῄσκουσιν
, grex “Ψευδοχορός” (Belgium) GR

6 Aug. Universidade Católica Portuguesa, Faculdade de Filosofia, Aula Magna
Praça da Faculdade de Filosofia 1, 4710-297 Braga
10:00-11:15 Schola Latina: Carmina quaedam huius nostrae aetatis de somniis
11:15-11:45 pausa
11:45-13:00 Schola Latina: De Somno eiusque filiis
16:00-17:15 Schola Latina: De somniis in Aeneide
 
Theatro Circo
Av. da Liberdade 697, 4710-251 Braga
20:00-21:00 Spectaculum
Palinurus
, grex “Palinuridae” (Belgium), LAT
21:30-22:30 Spectaculum
Somnium Emmae
, grex “Società Internazionale degli Amici di Cicerone (SIAC)” (Italia-Gallia), LAT

7 Aug. Universidade Católica Portuguesa, Faculdade de Filosofia, Aula Magna
Praça da Faculdade de Filosofia 1, 4710-297 Braga
10:00-11:15 Schola Latina: De somniis Dantis Alagherii in Purgatorio
11:15-11:45 pausa
11:45-13:00 Schola Latina: De domesticis somni praesagiis: “Somnia, quae mentes ludunt volitantibus umbris”
16:00-17:15 Schola Graeca: Περὶ Ἀρτεμιδώρου
 
Theatro Circo
Av. da Liberdade 697, 4710-251 Braga
20:00-21:00 Spectaculum
Fur amor
, grex “Theatrum classicum vilnense” (Lituania), LAT
21:30-22:30 Spectaculum
Ἑαυτὸν τιμωρούμενος
, grex “Μοῦσα μοι ἔννεπε” (Lituania) GR

8 Aug. Theatro Circo
Av. da Liberdade 697, 4710-251 Braga
14:30-15:30 Spectaculum
Λωτὸς κατὰ κύματα, grex “Olive a parte” (Italia), GR
16:00-17:00 Spectaculum
Phaedra
, grex “Κατολοφύρομαι” (Italia), LAT
 
  Universidade Católica Portuguesa, Faculdade de Filosofia, Aula Magna
Praça da Faculdade de Filosofia 1, 4710-297 Braga
19:30 Praemia conferentur victoribus
 
20:30 Hotel Vila Galé
Largo Carlos Amarante 150, 4700-308 Braga
  Cena valedictoria

 

 

 

 

 

 

Societates

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Auditores

Discipuli, magistri, omnes qui sive studiorum sive animi causa locos exquisitiores litterarum Latinarum legere atque in notitia sermonis Latini proficere cupiunt.

Ubi

Spectacula Thaliana edentur Bracarae (vulgo Braga)in:

Teatro Circo, Av. da Liberdade, 697;

Pousada de Juventude, R. de Santa Margarida 6, 4710-306 Braga.

Lingua

Latine.

Iusta

Ut scholis Latinis intersis, oportet iam Latine scias.

Diploma

Schola peracta volentibus diplomata trademus quibus testificemur eos scholis interfuisse.

De nomine dando:

Ubi de nomine dando transegeris, per litteras electronicas faciemus te certiorem

Deversoria

Ex participubus postulamus ut ipsi suae pernoctationi prospiciant, quam ad rem mox deversoriorum indicem proponemus.

Quibus condicionibus

Pactio

 

Ascensus Boni Iesu

 

 

Templum maximum Bracarense

 

 

Aedes mexicanae