Romae aeternae imago a poetis cum antiquis tum recentioribus expressa
Scholae asynchronae, quibus per sex menses interesse poteris
Iam inde ab antiquitate ad nostrum usque aevum Urbs, omnium aliarum regina, sine intermissione laudibus cumulata carminibusque celebrata est. Eminentem enim aeternae urbis effigiem, a sescentis ferme poetis spatio circiter trium et viginti saeculorum expressam et expolitam, nunc omnes uno ore extollimus atque admiramur. Haud enim pauci carminum conditores Urbis formam, Romanorum religionem, rei publicae administrationem, militiae disciplinam, mores, instituta antiquitus canere; neque vero mediae aetatis auctores Romam Christianam eiusque parietinas, urbis fortunā percussae et prostratae miseriti, minore mentis incitatione quam maiores versibus lustrare. Tempore denique Artium Renascentium permulti antiquitatis instauratores, egregia virtutis Romanae monumenta e scriptis antiquorum eruentes, novam instauratae eiusdemque triumphantis Romae imaginem fingere aequalibusque suis imitandam praebere. Hisce in scholis qualis fuerit Roma quantique momenti apud Latinos omnis aevi poetas habita sit, ostendetur atque illustrabitur.
Scholarum ordo
Pelliculae | Argumentum et subsidia |
I. Schola
|
Aeternae urbis cunabula (Ennius, Ovidius) Pagellae (I) Pensum (I) |
II. Schola
|
Simplicitas Romanorum (Tibullus, Ovidius) Pagellae (II) Pensum (II) |
III. Schola
|
Excellentia Urbis (Horatius) Pagellae (III) Pensum (III) |
IV. Schola
Veneris d. 15 m. Novembris, h. 18:30-19:30 CET |
Desiderio teneri Urbis (Ovidius; inscriptiones Latinae; Desiderius Erasmus) Pagellae (IV) Pensum (IV) |
V. Schola
Veneris d. 22 m. Novembris, h. 18:30-19:30 CET |
Martyres Romani (Ambrosius, Prudentius) Pagellae (V) Pensum (V) |
VI. Schola
Veneris d. 29 m. Novembris, h. 18:30-19:30 CET |
Roma versibus Hildeberti celebrata Pagellae (VI) Pensum (VI) |
VII. Schola
Veneris d. 6 m. Decembris, h. 18:30-19:30 CET |
Romae simulacrum in Carminibus Buranis Pagellae (VII) Pensum (VII) |
VIII. Schola
Veneris d. 13 m. Decembris h. 18:30-19:30 CET |
Romae Renascentis simulamen (Petrarca, Eneas Silvius Piccolomini, Cristophorus Landinus, Iacobus Sannazarus) Pagellae (VIII) Pensum (VIII) |