Thesaurus lexicorum Graecorum

Lingua Graeca semper magnam habuit apud doctos admirationem, cum ob sonum iucundum et canorum, tum propter uberrimam vocabulorum varietatem, qua eo tendere videtur, ut omnes rerum humanarum partes – in eis etiam tenuissimas distinctiones subitosque atque adeo evanidos animi motus- aptis definitionibus complectatur atque discernat. Inde ab aetate Litterarum Renascentium ex philologorum phrontisteriis innumera lexica Graeca prodiverunt, quibus studiosi antiquitatum loco itinerarii usi sunt, ut, dum per maria et silvas et planities litterarum Graecarum peregrinarentur, neve deerrarent neve viam amitterent. In hanc igitur paginam coegimus praecipua linguae Graecae lexica quae gratuito lectitare liceret quaeque adhuc per rete dispersa esse videremus. Sic totam fere Graecitatem in uno conspectu habebitis, explicatis et generum et sermonum et temporum ordinibus, ab Homero ad Aristophanem, a tragoediis Atticis ad carmina Dorica, ab Evangeliorum dictione ad eam loquendi formam quae in usu fuit Byzantii in aula principis. Ii porro, qui in scriptione colloquiisque Graecis versantur, magnum profecto capient fructum cum ex indicibus synonymorum, tum etiam ex lexicis ad usum eorum exaratis qui vocabula Graeca per interpretationes Latinas reperire student. Haec sylloga lexicorum Graecorum, quae locupletissima exsistit ex eis ad quas aditus per rete patet, comprehendit etiam clarissimos nominum vocumque thesauros qui aetate mediae et infimae Graecitatis sunt scripti, Sudam dicimus et Photii Bibliothecam necnon Hesychii Alexandrini lexicon.

 

  Index lexicorum

 

1. Graecitas antiqua

a. Liddell Scott

Nobilissimum linguae Graecae lexicon 

Laudatissimus index vocabulorum Graecorum anglice conscriptus.

 

H. G. Liddell -R. Scott, A Greek lexicon, Oxford 1925-1940

b.Μέγα λεξικὸν ὅλης τῆς ἑλληνικῆς γλώσσης

Voces Graecae Graece illustratae!

Hic thesaurus totam Graecitatem complectitur, et antiquam et mediam et recentiorem. 

Σ. Δημητριάκου, Μέγα λεξικὸν ὅλης τῆς ἑλληνικῆς γλώσσης, Ἀθήνησι 1950

vol. I-V

vol.  VI-XV 

c. Thesaurus Graecae Linguae

Opus quo fundamenta lexicographiae Graecae iacta sunt. 

Henrici Stephani lexicon Graeco-Latinum.

Thesaurus Graecae Linguae ab Henrico Stephano constructus etc. Parisiis  1830-1854

Prospectus

VOL. I , PARS 1 (Α-ΑΛΩΦ)

VOL. I, PARS 2 (ΑΜΑ-ΑΩΤΟΣ)

VOL. IΙ (ΒΑ -ΔΩΧ)

VOL. III (E- EΩΥ)

VOL. IV (ZA -ΚΩΩ)

VOL. V (ΛΑ-ΟΩΡ)

VOL. VΙ (ΠΑ- ΡΩΩ)

VOL. VII (ΣΑ-ΤΩΦ)

VOL. VIII(YA-ΩΩ)

d. Passow

Diligenter!

In manibus fuit clarissimo cuique ex philologis Germanis .

Handwörterbuch der Griechischen Sprache, begründet von Franz Passow, neu bearbeitet und zeitgemäss umgestaltet von dr. Val. Chr. Fr. Rost, dr. Fr. Palm und dr. Otto Kreussler, Leipzig 1831-1857

Ersten Bandes erste Abteilung (1831) A-E

Ersten Bandes zweite Abteilung (1847) Ε-K

Ζweiten Bandes erste Abteilung (1852) K-Λ

Zweiten Bandes zweite Abteilung (1857) Ρ-Ω

e. Baily-Chantraine

Accuratum et circumcisum.

Lexicon abundans et copiosum a clarissimis philologis Gallis conscriptum. 

M.A. Bailly, Dictionnaire grec-français, éd. revué par L. Séchan et P. Chantraine, Paris 1950

f. Dictionnaire étymologique

Nobilissimus notationum Graecarum index.

Veriloquia Graeca a Petro Chantraine illustrata.

P. Chantraine, Dictionnaire étymologique de la langue grecque, Paris 1968

 

g. Schmid

Mel Atticum!

Lexicon eis oratoribus dicatum, qui in scribendo antiquum Athenarum sermonem sunt imitati.

W. Schmid, Der Atticismus in seinen Hauptvertretern, Stuttgardt 1887-1897

h. Lampe

Studesne rebus divinis? Sume istud lexicon in manus!

Lexicon vocum quae apud patres Ecclesiae in usu fuerunt. 

G.W. Lampe, A patristic Greek Lexicon, 1961-1967

i. Dufour

Index synonymorum Graecorum ad usum tironum.

Ut incipias in usu synonymorum graecorum concallescere.

M. Dufour, Traité élémentaire des synoymes grecs, Paris 1910

 

i. Schmidt

Uberrimus synonymorum Graecorum index.

Cum hoc opus perlegeris, nihil tibi deerit ad synonymorum Graecorum cognitionem.

J. H. Heinrich Schmidt, Synonymik der griechischen Sprache, Leipzig 1876-1888

Erster Band 

Zweiter Band

Dritter Band 

l. Schrevelius

Quo modo verbum Latinum Graece reddam? 

Lexicon Latino-Graecum crebrum et circumcisum.

Cornelii Schrevelii Lexicon manuale  Graeco-Latinum et Latino-Graecum, New York 1832

 

 

2. Graecitas media et recentior

 

a. Lexikon zur Byzantinischen Gräzität

Quae voces audiebantur Byzanti in aula principis? Disce hoc Germanice!

Abundantissimum lexicon infimae Graecitatis.

Lexikon zur byzantinischen Gräzität , Wien 2001-2017

b. Sophocles

Quae voces audiebantur Byzanti in aula principis? Disce hoc Gallice!

Thesaurus pervolutatus ab omnibus littearum Byzantiarum studiosis.

E.A. Sophocles, Greek Lexicon of the Roman and Byzantine Periods, Boston-Cambridge 1970

c. Du Cange

Antiquissimum maximeque venerabile lexicon infimae Graecitatis.

Glossarium Domini Du Cange.

Glossarium ad scriptores mediae et infimae Graecitatis […] auctore Carolo du Fresne domino Du Cange, Lugduni 1688

Tomus I (A-Π)

Tomus II (Ρ- Ω)

d. Κουμανούδης

Lingua Graeca a Constantinopoli capta ad nostram memoriam.  

Sylloga Stephani Cumanudis.

Στ. Κουμανούδης, Συναγωγὴ νέων λέξεων ὑπὸ τῶν λογίων πλασθεισῶν ἀπὸ τῆς ἁλώσεως μέχρι τῶν καθ᾽ἡμᾶς χρόνων, Ἀθήνησι 1900

 

3. Artes et disciplinae

 

a. Lexicon technologiae Graecorum rhetoricae

Ad eloquentiam perpoliendam.

Uberrimum lexicon a Ioanne Carolo Ernesti compositum.

J. C. Ernesti, Lexicon technologiae Graecorum rhetoricae, Lipsiae 1795

 

4. Lexica aetate mediae et infimae Graecitatis conscripta.

 

a. Hesychius

Unicum ex lexicis Graecis antiquis quod usque ad nostram memoriam exstitit. 

Hesychii Alexandrini lexicon saeculo quinto p. Chr. n. conscriptum. 

M. Schmidt, Hesychii Alexandrini Lexicon, Jena 1858-68

b. Suda

Omnium rerum nominumque index aetate Media conscriptus.

Sudae (seu Suidae) lexicon, inter saeculum X et XI p. Chr. n exaratum.

Suidae Lexicon, recensuit A. Adler, Lipsiae 1928-1938.

 

c. Photius

Epitomarum sylloga a Photio scripta.

Μυριόβιβλος saeculo IX p. Chr. n. exarata.

 

Photii Patriarchae Lexicon, recensuit  […] S. A. Naber, Lugduni Batavorum 1864-1865