Formosa o Galatea!

De fabula Galateae et Polyphemi a poetis antiquis et recentioribus illustrata

Scholae asynchronae, quibus per sex menses interesse poteris

 

«Formosa o Galatea, quid adversaris amantem?» («Ὦ λευκὰ Γαλάτεια, τί τὸν φιλέοντ’ ἀποβάλλῃ»).

Hisce verbis in undecimo Theocriti Idyllio Poliphemus aggreditur amatam suam adfari. Cyclops enim, qui Galateae amore deperibat, opum suarum commemoratione foedam corporis formam exsarciens, Nereida ab arvis Neptuniis revocans tecto ac domo sui antri invitat, quo nil in orbe terrarum splendidius esse contendit. Theocriti vestigiis insistens Vergilius in Ecloga secunda Corydonis pastoris despecti amorem ergam formosum Alexin effingens, gravioribus verbis utitur atque Syracusani poetae inrisionem dissimulantis exemplum evitat: («O crudelis Alexi, nil mea carmina curas? Nil nostri miserere? Mori me denique coges»). Tum denique Ovidius, in undecimo Metamorphoseon libro, fabulam omnino renovat Galateamque, quam Poliphemus feros vultus frustra componens diligit, amasiam inducit Acidis, iuvenis fatalis heu! cyclopis manu morte violenta perituri.

Haud parum multi saeculorum XV et XVI poetae Polyphemi cantum imitati animi sensa aegritudinemque amantum expresserunt. In his adnumerantur Iacobus ille Sannazarius, qui bucolici carminis leges innovans in sua exquisita ecloga, quae Galatea inscribitur, piscatorem quendam in sinu Neapolitano summo in scopulo sedentem carmenque Theocriti cyclopis exemplo canentem repraesentat, haud secus atque Petrus Candidus Decembrius, cuius in poematio Galatea inscripto, quod hucusque nondum typis excussum est, Poliphemi querelae novo poetae amore flagranti materiam ad suos ipsius cruciatus exprimendos praebet. Fabulae vero, ut ita dicamus, novam in formam mutatae specimen lectoribus abunde largitur facultas poetica Petri Bembi, cuis in versibus Fauni dei Galateam frustra insequentis conatus describuntur. Huc accedit etiam quod aetate Renascentium artium, qua Theocriti Idyllia civitate Latina donari coepta sunt, in hunc μῦθον oculos convertere suos innumeri pictores, inter quos saltem Raphaelem Joannis Sanctii de Urbino, Hannibalem Carracci, Carolum de La Fosse necnon Pompeium Batoni huc referri placet.

Huius celeberrimae fabulae incunabula altius repetentes necnon eius inter recentioris aevi scriptores pervagatam famam indagantes, cum carmina inedita minusve nota, sed omnia pariter lectione dignissima, exponemus, tum sodales in Galateae et Polyphemi pinacothecam egregiis pictorum operibus abundantem manu ducemus.

Scholarum ordo

 

Pelliculae Argumentum
I. schola

 

Theocritus, Idyl. XI (Latinae versiones)

Pagellae (I)

Pensum (I)

Editiones antiquae:

  • 1530 Hagenau, Helius Eobanus Hessus (tr.)
  • 1539 Venezia, Joannes Trimaninus
  • 1539 Venezia, Andreas Dives (tr.)
  • 1558 Frankfurt am Main, Veit Wisheim
II. schola

 

Theocritus, Idyl. XI (Latinae versiones)

Pagellae (II)

Pensum (II)

III. schola

 

Verg. Ecl. II

Pagellae (III)

Pensum (III)

IV. schola

 

Polyphemus apud Ovidium (pars I)

Pagellae (IV)

Pensum (IV)

V. schola

 

Polyphemus apud Ovidium (pars II)

Pagellae (V)

Pensum (V)

VI. schola

 

Iacobus Sannazarius, Egloga piscatoria II. Galatea

Pagellae (VI)

Pensum (VI)

VII. schola

Petrus Candidus Decembrius, Galatea

Pagellae (VII)

Pensum (VII)

VIII. schola

Petri Bembi Galatea

Pagellae (VIII)

Pensum (VIII)

 

     

     

     

     

     

    Acis et Galatea

     

     

     

    Polyphemus

     

     

     

    Raphael Sanctius

     

     

     

     

     

     

    Auditores

    Discipuli, magistri, omnes qui sive studiorum sive animi causa locos exquisitiores litterarum Latinarum legere atque in notitia sermonis Latini proficere cupiunt.

    Subsidia

    Praebebuntur Pelliculae, pagellae et pensa uniuscuiusque scholae, quo altius argumenta inter scholas tractata indages.

    Ubi et quando

    Pelliculae, pagellae et pensa uniuscuiusque scholae in nostra sede retiali per sex menses prostabunt.

    Lingua

    Latine.

    Quibus condicionibus

    Ut scholis Latinis intersis, oportet bene linguam Latinam calleas.

    Testimonium

    Peractis scholis, si id postualveris, testimonium accipies.

    Pretium

    98 €

    De nomine dando

    Omnia ipsi curabimus, teque uniuscuiusque constituti tempore admonebimus. Adnumerata pecunia, spatio 24 horarum nexum accipietis, quo usus in sedem retialem facile accedes.