Iter Hierosolymitanum

De peregrinationibus Radivili per Orientem

Zoom, a die 9 ad diem 30 m. Novembris a. 2026

 

Princeps Nicolaus Christophorus Radivilus (1549-1616) anno 1601 librum edidit singularem eumque Latinum, qui mox fama auctus in complures linguas conversus est: descriptionem itineris sui Hierosolymitani, quod anno 1582 ingressus feliciter biennio post absolvit permultis terris perlustratis. Visit enim non solum Terram Sanctam, sed etiam Italiam, Cretam, Cyprum, Aegyptum; quae omnia in his commentariis docte, iucunde, vivide est prosecutus. Pyramides, mumiae, latrones, casus mirabiles, arborum bestiarumque miracula, urbes, monumenta antiqua, mores religionesque genitum, multa denique pericula ex quibus Radivilus vix evasit: paginae Hierosolymitanae Peregrinationis abundant rebus cum mirabilibus tum etiam scitu dignissimis, unde lector sic afficitur, ut itineri ipse interesse sibi videatur.

Hoc in cursu scholarum, qui totus Latine habebitur, praemissa vita scriptoris, proposita descriptione temporum operisque synopsi, praelegemus selectos locos Hierosolymitanae Peregrinationis, unde adducemur in conspectum plagarum orientalium quales apparuerunt docto viatori saeculi XVI.

 

     

     

    Dies Argumetnum
    Lunae die 9 m. Novembris  18:00-19:30 CET
    Schola prima
    Lunae die 16 m. Novembris  18:00-19:30 CET Schola secunda
    Lunae die 23 m. Novembris  18:00-19:30 CET Schola tertia
    Lunae die 30 m. Novembris 18:00-19:30 CET  Schola quarta

     

    Nomen dare licet usque ad diem 8 m. Novembris

     

     

     

     

    Doctor

    Carolus Lyvens

    Auditores

    Discipuli, magistri, omnes qui sive studiorum sive animi causa locos exquisitiores litterarum Latinarum legere atque in notitia sermonis Latini proficere cupiunt.

    Ubi

    Scholae in foro retiali ZOOM agitabuntur.

    Lingua

    Latine

    Quibus condicionibus

    Ut intersis, satis est te leges linguae Graecae perspectas habere.

    Testimonium

    Peractis scholis, si id postualveris, testimonium accipies.

    Pretium

    55 €

    De nomine dando

    Omnia ipsi curabimus, teque uniuscuiusque constituti tempore admonebimus. Adnumerata pecunia, primo scholarum die nexum accipies, quo usus in sedem retialem facile accedes.