Animus, somnia et amor

De rerum natura, III-IV

Scholae per rete in theatro Zoomico habendae, a die 9 ad diem 30 m. Ianuarii a. 2026

Aureum Lucretii opus de rerum natura tribus scholarum seriebus iuxta ipsius poematis divisionem Latine explicabimus:

  • Pars I – Libri I–II: rerum natura et semina rerum (scholae asynchronae)
  • Pars II – Libri III–IV: animus, somnia et amor
  • Pars III – Libri V–VI: hominum aetates et calamitates

Scholae iis omnibus destinantur, qui sive studiorum sive animi causa Lucretii opus primum legere iterumve post diutinum spatii intervallum in manus sumere cupiunt.

 

Pars II – Libri III–IV: animus, somnia et amor

In secunda harum scholarum parte, qua explicabuntur poematis Lucretiani libri III-IV, principia doctrinae epicureae exponemus. Haec igitur inter cetera tractabuntur argumenta:

  • Laus Epicuri
  • De animi animaeque concordia
  • De communi animi corporisque sorte
  • Nihil igitur mors est ad nos
  • Poenae Acheronteae
  • Taedium vitae
  • De somno et somniis
  • Indicia amoris mentisque simulacra

Circiter 400 versibus pellectis et enodatis, auditores dirigentur atque instruentur ad fundamenta cum philosphiae Epicureae tum poeseos Lucretianae. 

 

Scholarum ordo

 

Argumentum
I. De animi animaeque concordia

Ven. d. 9 m. Ianuarii, h. 17:30-19:00 CET

A. Expositio Lucretii

B. Colloquia et exercitia

C. Pensa

D. Opusculum locos selectos continens

 

II. Nihil igitur mors est ad nos

Ven. d. 16 m. Ianuarii, h. 17:30-19:00 CET

A. Expositio Lucretii

B. Colloquia et exercitia

C. Pensa

D. Opusculum locos selectos continens

III. Curnam somniamus?

Mer. d. 23 m. Ianuarii, h. 17:30-19:00 CET

A. Expositio Lucretii

B. Colloquia et exercitia

C. Pensa

D. Opusculum locos selectos continens

IV. De vi amoris

Mer. d. 30 m. Ianuarii, h. 17:30-19:00 CET

A. Expositio Lucretii

B. Colloquia et exercitia

C. Pensa

D. Opusculum locos selectos continens

 

     

     

     

     

    Scholarum ordo atque principia
    Inter scholas nostras, quae omnes Latine habebuntur, hunc exsequemur ordinem:  

     

    1. Lectio et expositio

    Recitabimus Latineque explicabimus locos nonnullos depromptos ex libris III-IV operis quod inscribitur De rerum natura. Auditoribus integrum erit ante scholas recitatas opusculum depromere ut sese ad expositionem parent beneque instructi ad auditorium nostrum accedant. Sic igitur nostri auditores toti erunt in Lucretii versibus legendis eiusque sapientiam facilius addiscent.

     

    2. Colloquia et exercitia

    In altera cuiusque scholae parte licebit auditoribus in colloquium venire cum magistro, una cum ceteris sodalibus exercitia facere, copiam denique verborum augere.

    3. Pensa

    Ut quisque bene intelligat quid didicerit quidve vero curatius sibi considerandum sit, unaquaque schola peracta pensa praebebuntur.

     


    • Auditores

    Discipuli, magistri, omnes qui sive studiorum sive animi causa locos exquisitiores litterarum Latinarum legere atque in notitia sermonis Latini proficere cupiunt.

    • Ubi et quando

    Scholae recitabuntur in sede Zoomiana. Pelliculae, pagellae et pensa uniuscuiusque scholae in nostra sede retiali per sex menses prostabunt ex ultimae scholae die.

    • Lingua

    Latine.

    • Quibus condicionibus

    Ut scholis Latinis intersis, oportet bene linguam Latinam calleas.

    • Testimonium

    Peractis scholis, si id postulaveris, testimonium accipies.

    • Pretium

    € 97

    • De nomine dando

    Omnia ipsi curabimus, teque uniuscuiusque constituti tempore admonebimus. Adnumerata pecunia, spatio 24 horarum nexum accipies, quo usus in paginam privatam retialis nostrae sedis facile accedes.