De rerum natura, I-II
Scholae Latinae asynchronae
Aureum Lucretii opus de rerum natura tribus classibus iuxta ipsius poematis divisionem Latine explicabimus:
- Pars I – Libri I–II: rerum natura et semina rerum
- Pars II – Libri III–IV: animus, mors et amor (scholae synchronae, mense Ianuario a. 2026)
- Pars III – Libri V–VI: hominum aetates et calamitates (scholae synchronae, vere a. 2026)
Scholae iis omnibus destinantur, qui sive studiorum sive animi causa Lucretii opus primum legere iterumve post diutinum spatii intervallum in manus sumere cupiunt.
Scholarum prospectus et docendi principia
Scholae, quae nonnisi Latine habebuntur, constabunt ex:
- lectione selectorum versuum, paraphrasi et enodatione;
- exercitiis
Quae omnia eo spectant, ut discipuli in Lucretio legendo toti sint eiusque non solum linguam verum etiam doctrinam perdiscant.
Pars I – Libri I–II: rerum natura et semina rerum
In prima harum scholarum parte, qua explicabuntur poematis Lucretiani libri I-II, principia doctrinae epicureae exponemus. Haec igitur inter cetera tractabuntur argumenta:
- De Veneris potentia necnon genitalibus corporibus eius nutu obortis;
- De religionis reprehensione et laudibus Epicuri;
- De atomis et spatio inani;
- De clinamine sive de libertatis principio,
- De sapientis constantia necnon de animi tranquillitate.
Circiter 400 versibus pellectis et enodatis, auditores dirigentur atque instruentur ad fundamenta cum philosphiae epicureae tum poeseos Lucretianae.
Scholarum ordo
| Argumentum | |
![]() |
I. Veneris invocatio et philosophiae momentum
Pellicula (1) Opusculum (1) Pensum (1) |
|
II. Ratio et machina mundi
Pellicula (2) Opusculum (2) Pensum (2) |
![]() |
III. Sapientis constantia, animi tranquillitas
Pellicula (3) Opusculum (3) Pensum (3) |
![]() |
IV. Libertas et clinamen
Pellicula (4) Opusculum (4) Pensum (4) |


