Delectus fabularum Ovidianarum de mutatis amantium formis
Scholae Latinae asynchronae
Semen atque fundamentum sui poematis, quo praecipuae fabularum antiquarum transfigurationes continentur, in ultimo Metamorphoseon libro Ovidius hisce verbis patefacit: Omnia mutantur, nihil interit.
Nostris in scholis notissimas illas legemus fabulas, quibus amantum impotentes affectus eorumque transitus in alias figuras repraesentantur. Sic igitur spectabimus nympham Daphnen, fugam petentem, in lauri formam mutari; Narcissum amore sui urere resonabilisque Echou spem ad irritum cadere; pendentia mora sanguine Babylonii Pyrami Thisbesque infelicis puellae infici; duo Salmacidis et Hermaphroditi corpora in unum redigi; Baucidis, pauperculae anus, Philemonisque pii eius mariti figuras in arbores transire; Pygmalionis Graeci sculptoris pectus vivis flammis erga Galateae signum inflammari; adamatum Adona a Venere in anemonem sanguinei coloris verti; Ceyca deinde, Alcyones maritum, facto naufragio in alcyonem transfigurari.
Gemmulas enim has pretiosissimas, quae in primariis litterarum Latinarum monumentis adnumerantur, novis atque recentibus oculis ostendemus atque illustrabimus. Ceterum egregia opera cum pictorum tum sculptorum, quorum animi Ovidii Metamorphoseon deliciis excitati sunt, commendabuntur et illustrabuntur.
Scholarum ordo
Argumentum | |
![]() |
I. Daphne et Apollo
Pagellae (1) Pensum (1) |
![]()
|
II. Echo et Narcissus
Pagellae (2) Pensum (2) |
![]() |
III. Pyramus et Thisbe
Pagellae (3) Pensum (3) |
![]() |
IV. Salmacis et Hermaphroditus
Pagellae (4) Pensum (4) |
![]() |
V. Philemon et Baucis
Pagellae (5) Pensum (5) |
![]() |
VI. Pygmalion et Galatea
Pagellae (6) Pensum (6) |
![]() |
VII. Venus et Adonis
Pagellae (7) Pensum (7) |
![]() |
VIII. Ceyx et Alcyone
Pagellae (8) Pensum (8) |