Ars Latine docendi et scribendi
Proximae scholae per rete agitandae: Calamitates, a die 3 m. Martii ad diem 21 m. Aprilis a. 2021
Consuetudo Latine scribendi ars est illa praeclara in qua praestantissima ingenia, quotquot in plaga Occidentali floruerunt, exerceri numquam dubitarunt: etenimvero liberales doctrinae atque artes ingenuae innumerabili annorum serie lingua Latina, si non unice, certe praecipue, sunt expressae. Latinitas enim non modo in Romanorum sermone ac litteris, quoad stetit imperium, vertebatur, sed etiam latius manavit per omnes disciplinarum partes usque ad aetates et mediam et recentiorem, quibus in Re Publica litterarum adhiberi solebat quasi κοινὴ γλῶσσα, ut homines cultu, lingua, institutis diversi locorumque intervallo disiuncti in colloquium venire possent. Itaque exercitatio ususque scribendi haud exiguam sustinuit partem apud omnes Europae scriptores, qui, seu prosa seu versibus adstricta usi sunt oratione, consulto priscam linguam, ut sua assequerentur quantumvis varia ac distincta proposita, revocarunt.
In altioribus autem litteris consuetudo Latina diversos habuit exitus: alii enim Ciceronem unice imitandum sibi esse persuaserant, alii liberius aliunde exempla sumere malebant, varietati magis et ingenio quisque suo indulgentes. Utrorumque tamen scriptiones artificiosae probari nobis jure poterunt, dummodo attente consideremus quatenus quisque scriptor linguae vim in sermonis proprietatem, seu, ut verbis Ferdinandi de Saussure utamur, langue in parole convertere et explicare valuerit. Etenim ut aestimemus num quis felici stilo sit usus in scribendo, oportet causas exquirere cur ad hanc aut illam formam notiones in animo insitas, salva grammatica, expresserit.
Longa consuetudo et exercitatio Latine scribendi, olim in putidae declamationis angustias detrusa, tum ex ipsis exclusa Atheneis, nunc quidem retinetur opera meritoque quorundam praeceptorum, quorum gregem in annos augeri videmus: isti enim in erudiendis discipulis docendi rationem eam repetere videntur, quae aetate Renatarum artium apud homines doctos floruerat. Quales autem scriptionis fructus in discendo percipiantur, nequis infitietur monemus: nam linguam ad diuturnitatem memoriae stabilem exercentes, non modo animo nostro figimus vocabula et juncturas, verum etiam verborum copia, qua egemus, ita ditamur, ut scriptores classicos expedite legere atque intellegere valeamus, id quod a multis habetur quasi somnium, ne dicamus chimaera.
Huc accedit quod praeceptores, quicumque inductivam docendi adhibent rationem, ex exercitatione usuque scribendi lautam sibi certamque comparant supellectilem, qua instructi scholas novo et inusitato ritu discipulis explicare valebunt. In tradenda igitur quam efficacissime lingua Latina hae erunt artes: textus rhetorice variare, verbi gratia per synonimiam, paraphrasim, ampliationem, compendium, syntaxeos demutationem cetera; tum exercitia discipulis praeparare cum propositis cohaerentia; deinde vocabula pro cujusque in orationis contextu frequentia eligere et explanare; praelectiones denique proponere, in quibus alumni dum probatissimos auctores legunt, simul et certam linguae grammaticaeque capiant cognitionem.
Quae cum ita sint, ut magistris discipulis studiosis obsecundemus, qui plures in dies quaerunt e nobis quomodo addiscatur et exerceatur scriptio, seminarium instituimus de docenda arte scribendi latine, quo per gradus ac sine intermissione eis maxime subvenire cupimus, qui veterum linguarum disciplinae renovandae dant operam. Scholae spatio bimenstri, octavo quoque die, per unam horam et quadrantem habebuntur; quibus scholis discipuli cum textibus lingua Latina expressis studebunt, tum manu ducentur ut Latine scribendo ipsi exerceantur.
I. Montium conflagrationes
|
|
Mercurii d. 3 m. Martii 2021, h. 18:00-19:15 CET | De conflagrationibus in Aetna pseudovergiliano |
Mercurii d. 10 m. Martii 2021, h. 18:00-19:15 CET | De terrifica Aetnae conflagratione anno 1669 |
II. Monumenta deleta |
|
Mercurii d. 17 m. Martii 2021, h. 18:00-19:15 CET | De Herculis statua confracta |
Mercurii d. 24 m. Martii 2021, h. 18:00-19:15 CET | De Ioanne Pascoli et veterum parietinis fanorum |
III. Terrae motus |
|
Mercurii d. 31 m. Martii 2021, h. 18:00-19:15 CET | De Seneca et terrae motibus |
Mercurii d. 7 m. Aprilis Feb. 2021, h. 18:00-19:15 CET | De Regio et Messina anno MXMVIII terrae motu concussis |
IV. Naufragia |
|
Mercurii d. 14 m. Aprilis 2021, h. 18:00-19:15 CET | De Lycae nave apud Petronium |
Mercurii d. 21 m. Aprilis 2021, h. 18:00-19:15 CET | De navis Titanicae naufragio |
Nomen dare licet usque ad Kalendas Martias.