Camena Medicea

De Iuliano Medice Florentini hastiludii victore deque carminibus Latinis in eius honorem compositis

Scholae per rete in theatro Zoomico agitandae, a die 16 m. Sept. ad diem 4 m. Nov. a. 2022

 

Iulianus Medices, Laurentii Magnifici germanus natu minor, in praeclarum illud hastatorum equitum certamen descendit, quod Florentiae in magnifica platea a ‘Sancta Cruce’ nuncupata mense Ianuario a. 1475 celebratum est.

Hoc ex hastiludio, in quo Iulianus in deamatae Simonettae Cattanei honorem certaverat, exordium sumpsit Angelus Politianus praestantissimumque Italicarum litterarum poematium, quod Stanze inscribitur, exarare aggressus est. Attamen propter acerbam mortem cum Simonettae tum Iuliani, in Pactiorum coniuratione a. 1478 interempti, sui operis perficiendi consilio poeta destitisse videtur. Quamvis vero imperfectum Politiani poematium, in quo ingens Mediceae prolis erga Simonettam amor laudatur, ipsius certaminis graduum atque processuum narratione careat, bellicae Iuliani virtutes in Politiani Sylva in scabiem laudibus cumulantur. Quo in carmine Politianus inter cetera non solum morbum, quo animus corpusque sua afficiuntur, curatius describit verum etiam Laurentium Medicen obtestatur ut suis vulneribus medelas adhibeat.

Ad hastiludium carminibus Latinis illustrandum nonnulli Mediceae aulae poetae ingenium suum contulere. In his Iohannes Aurelius Augurellus numeratur, cuius in elegis Simonetta de certaminis exitu sollicita Iulianum adloquitur suum eiusque dein victoriam collaudat. Ceterum de Florentinorum equitum pompa atque concertatione non solum Naldus Naldus De ludicro hastatorum equitum certamine carmen pandit, sed etiam Latinum idemque venustum epistolium Philippus Corsini ad Petrum Guicciardinum misit.

Quorum carminum scriptorumque lectione datur nobis ut prae oculis celeberrimum saeculi XV ludum habeamus Iulianumque Medicen in aciem prodeuntem spectemus, qualem Politianus in fine sui operis Italici c. i. Stanze inducit.

 

Scholarum ordo

Nonnullorum auditorum postulationibus concedentes, satius duximus has scholas agitare non solum Latine, uti nostra obtinet consuetudo, verum etiam Italice. Harum igitur scholarum auditores sese in Italica carminum versione exercebunt, illarum verum participes carminum expositionem nonnisi Latine audient.

 

 

Scholae agitabuntur his horis:

Latine (CET 17:00-18:00) ~ Italiano (CET 18:15-19:15)

 

Quando Argumentum
I. Ven. die 16 m. Sept.
Iulianus omnipotens (Angelus Politianus, Carmina et Stanze)
II. Ven. die 23 m. Sept. Iulianus omnipotens (Angelus Politianus, Sylva in scabiem)
III. Ven. die 30 m. Sept. Hastiludium (Naldus Naldi, Carmen de ludicro hastatorum equitum certamine)
IV. Ven. die 7 m. Oct.
Mox secutus est Iulianus Medices

(Philippus Corsini, Epistula ad Petrum Guicciardinum)

V. Ven. die 14 m. Oct.
Ergo meus Medices Iulius arma movet

(Iohannes Aurelius Augurellus, Carmina)

VI. Ven. die 21 m. Oct.
Heu quantis agitor furiis

(Iohannes Aurelius Augurellus, Carmina)

VII. Ven. die 28 m. Oct.
De tenera ponas tela cruenta manu

(Iohannes Aurelius Augurellus, Carmina)

VIII. Ven. die 4 m. Nov.
Ad Martem Musasque
(Iohannes Aurelius Augurellus, Carmina)

 

 

     

     

     

    Insigne Mediceum

     

     

    Simonetta Vespuccia

     

    Iulianus Medices

     

    Angelus Politianus

     

    Laurentius Magnificus

     

     


     

    Doctor

    Giuseppe Marcellino

     


    Auditores

    Discipuli, magistri, omnes qui sive studiorum sive animi causa locos exquisitiores litterarum Latinarum legere atque in notitia sermonis Latini proficere cupiunt.

    Ubi

    Scholae in foro retiali ZOOM agitabuntur.

    Lingua

    Latine aut Italice.

    Quibus condicionibus

    Ut intersis, satis est te leges linguae Latinae perspectas habere.

    Testimonium

    Peractis scholis, si id postualveris, testimonium accipies.

    Pretium

    97 €

    De nomine dando

    Omnia ipsi curabimus, teque uniuscuiusque constituti tempore admonebimus. Adnumerata pecunia, primo scholarum die nexum accipies, quo usus in sedem retialem facile accedes. Pelliculae uniuscuiusque scholae per septem diem prostabunt.

    Subsidia

    Praebebuntur indices librorum et symbolarum, quo altius argumenta inter scholas tractata indages.