Regina Inferorum

Proserpinae fabula ab antiquitate romana ad aetatem renatarum artium

Scholae per rete in theatro Zoomico agitandae, a die 17 m. Maii ad diem 28 m. Iunii a. 2023

 

Satis constat Erebi reginae fabulam ab antiquitate ad nostram usque aetatem ferme sine intermissione poetas, pictores sculptoresque legisse atque imitatos esse.

Harum scholarum auditores non solum quomodo Homeri Hymnus In Cererem ab oblivione saeculo XVIII sit vindicatus discent, verum etiam aliquot locos notissimos eosdemque egregios cum ex Ovidii Metamorphoseon necnon Fastorum libris tum ex Claudiani opere, quod De raptu Proserpinae inscribitur, depromptos una cum praeceptore legent atque exponent. In altera vero scholarum parte admirabimur hinc saeculis XIV et XV homines doctos studiis ardentes diligenter de fabula Proserpinae inquirere atque allegorice interpretari, illinc aetate a litteris renatis nuncupata lacum Hennaeum Pergum, in cuius pratis flores legens virgo a Plutone Inferorum rege rapta esse perhibetur, explorari et describi.

In hisce scholis egregia cum pictorum (Rubens, Veronese, Peruzzi, Tintoretto, Pietro da Cortona, Rembrandt) tum sculptorum (Bernini, Girardon, Power) monumenta illustrabuntur.

Scholae per rete in theatro Zoomico die Mercurii horis 17:00-19:00, secundum horologiorum rationem quae sunt Romae, Latine agitabuntur.

Pelliculae uniuscuiusque scholae usque ad Kalendas Septembres prostabunt.

 

 

 

Scholarum ordo

 

Quando Argumentum
I. Mer. d. 17 m. Maii, h. 17:00-19:00 CET Scholarum argumentum conspectumque exponemus

Homeri Hymnus In Cererem

Proserpinae fabula apud Ciceronem

II. Mer. d. 24 m. Maii, h. 17:00-19:00 CET Proserpina in Ovidii Metamorphoseon libro V (pars I)
III. Mer. d. 31 m. Maii, h. 17:00-19:00 CET Proserpina in Ovidii Metamorphoseon libro V (pars II)

Proserpina in Ovidii Fastis

IV. Mer. d. 7 m. Iunii, h. 17:00-19:00 CET Claudiani De raptu Proserpinae (pars I)
V. Mer. d. 14 m. Iunii, h. 17:00-19:00 CET Claudiani De raptu Proserpinae (pars II)
VI. Mer. d. 21 m. Iunii, h. 17:00-19:00 CEST Allegoriae de Proserpinae fabula (saec. XIII-XIV)
VII. Mer. d. 28 m. Iunii, h. 17:00-19:00 CEST
Proserpina rediviva (saec. XV-XVII)

 

Nomen licet dare intra diem 16 mensis Maii a. 2023

 

     

     

     

     

     

    Regina Erebi

     

     

    Infera Iuno

     

     

    Domina Ditis

     

     

     

     

     

     


     

    Doctor

    Giuseppe Marcellino

     


    Auditores

    Discipuli, magistri, omnes qui sive studiorum sive animi causa locos exquisitiores litterarum Latinarum legere atque in notitia sermonis Latini proficere cupiunt.

    Ubi

    Scholae in foro retiali ZOOM agitabuntur.

    Lingua

    Latine.

    Quibus condicionibus

    Ut scholis Latinis intersis, oportet bene linguam Latinam calleas.

    Testimonium

    Peractis scholis, si id postualveris, testimonium accipies.

    Pretium

    139 €

    De nomine dando

    Omnia ipsi curabimus, teque uniuscuiusque constituti tempore admonebimus. Adnumerata pecunia, primo scholarum die nexum accipies, quo usus in sedem retialem facile accedes. Pelliculae uniuscuiusque scholae usque ad Kalendas Septembres prostabunt.

    Subsidia

    Praebebuntur indices librorum et symbolarum, quo altius argumenta inter scholas tractata indages.