Orphei fabula ab antiquitate romana ad aetatem renatarum artium
Scholae per rete in theatro Zoomico agitandae, a die 10 m. Martii ad diem 28 m. Aprilis a. 2023
Nota est fabula qua narratur Orpheus tam perite lyra cecinisse, ut naturam ipsam flexerit, tum ad opaca tartara descendisse, ut Eurydicen suam reduceret in lumina vitae, sed amissa bis uxore sese abstinere a feminis puerosque, ut quidam ferunt, amare coepisse, demum a Menadibus – oh tragicum exemplum! – unguibus esse dentibusque laceratus. Ista vero fabulae argumenta magnis litterarum monumentis, quibus pollent Europae gentes, multifaria et implexa ratione sunt commendata. Apud Romanos autem Vergilius in Georgicis, Ovidius in Metamorphoseon libris multiplicem Orphei figuram considerantes, ornate ac splendide effecere ut varia mythi argumenta e dissitis fontibus in unum coalesceret, et felicem praebuere materiam litteratis musicisque artificibus, qui ab Antiquitate usque ad hanc nostram aetatem sine ulla intermissione de Orpheo egerunt.
Nobis quidem, quasi iter per aevum emetientibus, quam varia interpretatione spatio mille et quingentum annorum districta sit fabula Orphei attingere visum est: hinc enim videbimus sera antiquitate Romana Medioque Aevo Orphei figuram figurae Christi accommodari et quasi vidicari ad sanctimoniam, ut hominum mores virtutis emendentur exemplo; hinc admirabimur saeculis XIV et XV homines doctos studiis ardentes diligenter de fabula Orphei inquirere, viam posteritati aperientes: Joannem Certaldensem, inquam, Colucium Salutatum, Marsilium Ficinum, qui materiem campumque prostraverunt in quo excursuri erant optimi quique poetae et musici: Angelus Politianus, Alexander Striggio, Claudius Monteverdi.
Scholae per rete in theatro Zoomico die Veneris horis 17:00-19:00, secundum horologiorum rationem quae sunt Romae, Latine agitabuntur.
Pelliculae uniuscuiusque scholae usque ad scholarum finem prostabunt.
Nomen licet dare intra diem 9 mensis Martii a. 2023
Scholarum ordo
Quando | Argumentum |
I. Ven. d. 10 m. Martii, h. 17:00-18:00 CET | Scholarum argumentum conspectumque exponemus |
II. Ven. d. 10 m. Martii, h. 18:00-19:00 CET | Subsidia et textus illustrabimus; participes sese ceteris commendabunt Latine aliisve linguis vernaculis |
III. Ven. d. 17 m. Martii, h. 17:00-18:00 CET | “Immemor heu! Victusque animi respexit”: Orpheus in Vergilii Georgicis |
IV. Ven. d. 17 m. Martii, h. 18:00-19:00 CET | “Non huc, ut opaca viderem Tartara, descendi”: Orphei descensus ad Inferos ab Ovidio illustratus |
V. Ven. d. 24 m. Martii, h. 17:00-18:00 CET | “supremumque ‘vale’…dixit”: De Eurydices valedictione |
VI. Ven. d. 24 m. Martii, h. 18:00-19:00 CEST | “Bacchei ululatus”: Orpheus a Maenadibus laceratus |
VII. Ven. d. 31 m. Martii, h. 17:00-18:00 CEST |
“Saxa movere sono testudinis”: Orphei lyra descensusque ad Inferos apud serioris Latinitatis poetas
|
VIII. Ven. d. 31 m. Martii, h. 18:00-19:00 CEST |
Fabula Orphei et Eurydices prosa oratione declinante Imperio Romano illustrata
|
IX. Ven. d. 7 m. Aprilis, h. 17:00-18:00 CET | Orpheus a Boethio aliisque Mediae Aetatis litteratis explicatus |
X. Ven. d. 7 m. Aprilis, h. 18:00-19:00 CET | “Orpheus triumphans” (Pars prior) |
XI.Ven. d. 14 m. Aprilis, h. 17:00-18:00 CET | “Orpheus triumphans” (Pars altera) |
XII. Ven. d. 14 m. Aprilis, h. 18:00-19:00 CET | De mythis Ovidianis Media Aetate allegorice explanatis |
XIII. Ven. d. 21 m. Aprilis, h. 17:00-18:00 CEST | Orphei imago apud Joannem Certaldensem et Joannem de Vergilio |
XIV. Ven. d. 21 m. Aprilis, h. 18:00-19:00 CEST | Colucci Salutati Orpheus Epicureus |
XV. Ven. d. 28 m. Aprilis, h. 17:00-18:00 CEST | De Orphei imagine Florentiae saeculo XV in vitam revocata |
XVI. Ven. d. 28 m. Aprilis, h. 18:00-19:00 CEST | Colloquium de scholis, Conclusio seminarii |