Scholae et colloquia aestiva
quae a Kalendis Iuniis ad Kalendas Septembres a. 2021 agitabuntur
Nemo quidem est quin per totum ferme annum de quiete, otio et feriis aestiviis cogitet. Aestate enim datur nobis, minoribus iisdemque levioribus officiis plerumque distentis, ut unam et alteram horam in litterarum studio cotidie collocemus. Interroganti igitur quo modo animi relaxandi propositum cum litterarum oblectamentis quadrare possit, facile respondemus Scholam Humanisticam novam docendi rationem excogitasse ad litteras Latinas fovendas, vestigandas necnon inter gentes propagandas.
Hac enim aestate non solum variam et illecebrosam praelectionum receptarum struem, quas decursu nonaginta dierum integrum est spectare, praestabimus, sed etiam in colloquium quinquies cum auditoribus veniemus sermonesque multos de vitae deliciis seremus. Huic etiam accedit quod opusculum, quo omnes loci inter scholas recitati continentur, ad vos mittendum curabimus.
Sarcinis igitur compositis, iter nobiscum facietis deliciarum et oblectamentorum plenum!
PROGRAMMA
1. COLLOQUIA
1. Thermarum gaudia |
Die 23 m. Iunii a. 2021, h. 18:00-19:00 CET |
2. Studium antiquitatum |
Die 14 m. Iulii, h. 18:00-19:00 CET |
3. Alea et vina |
Die 28 m. Iulii, h. 18:00-19:00 CET |
4. Prodigia et ostenta |
Die 4 m. Augusti, h. 18:00-19:00 CET |
5. Senectutis oblectamenta |
Die 18 m. Augusti, h. 18:00-19:00 CET |
2. SCHOLAE
TAENIAE PER 90 DIES A KAL. IUN. AD KAL. SEPT. PROSTABUNT
Lusus amantium |
|
1. Lucius et Photis | 2. Carmina amatoria aetatis Renascentis |
Otium rusticum |
|
3. Post fanum putre Vacunae | 4. In horto Petrarcae |
Somnia |
|
5. De somnis quid Valerius Maximus narrarit | 6. Lalla , lalla , lalla , aut dormi aut lacte |
Convivium |
|
7. Convivia Horatiana | 8. Convivia Erasmica |
Otium gratissimum |
|
9. Seneca otiosus | 10. Facetiae |