Ludi scaenici omnium gentium
LUDI SECVNDI
METAMORPHOSES
Vilnae, a die 4 ad diem 11 m. Augusti a. 2024
Thalia (Theatri Artisque Ludicrae Iuges Agones) conventus est ad quem convocantur homines docti studiosique rerum theatralium litterarumque Latinarum. In hoc conventu et fabulae scaenicae agentur et scholae explicabuntur. Animum attende, sodalis, sive spectator ad nos venies, sive magister, sive histrio aut pantomimius: Thalia in duas partes dividitur, quarum altera Symposium, altera Ludi nominatur.
Symposium appellamus scholarum seriem in qua de antiquitatibus Graecis et Romanis disputabitur, necnon de arte ludicra, de comoediis tragoediisque quae Media Aetate et Tempore Artium Renascentium Latine exaratae sunt. Acroases Latine et Graece recitabuntur cum ab ipsis Scholae Humanisticae moderatoribus, tum etiam ab aliis egregiis magistris et philologis, in quibus numerantur nonnulli ex clarissimis litteratis qui antiquitatum rerumque Latinarum disciplinam in Europa profitentur. Ludos appellamus agonem scaenicum in quo Corona Aurea petitur: haec autem eis dabitur, qui praestantissimam fabulam Latinam vel Graecam docuisse videbuntur.
Ut in certamen descendas, hac utere formula (Anglice)