Ludi scaenici omnium gentium
LUDI PRIMI
Vicetiae
a Kal. Aug. ad a.d. VII Id. Aug. a. 2022
(vulgo a die 1 ad diem 7 m. Augusti, a. 2022)
Thalia (Theatri Artisque Ludicrae Iuges Agones) conventus est ad quem convocantur homines docti studiosique rerum theatralium litterarumque Latinarum, ut septem dies Vicetiae agant, in praeclaro oppido ab Andrea Palladio exornato, insigni cum aliis augustissimis monumentis, tum etiam theatro Olympico, quod primum in Europa post occasum Urbis lapide et marmore est aedificatum. In hoc conventu et fabulae scaenicae agentur et scholae explicabuntur. Animum attende, sodalis, sive spectator ad nos venies, sive magister, sive histrio aut pantomimius: Thalia in duas partes dividitur, quarum altera Symposium, altera Ludi nominatur.
Symposium appellamus scholarum seriem in qua de antiquitatibus Graecis et Romanis disputabitur, necnon de arte ludicra, de comoediis tragoediisque quae Media Aetate et Tempore Artium Renascentium Latine exaratae sunt. Acroases Latine recitabuntur cum ab ipsis Scholae Humanisticae moderatoribus, tum etiam ab aliis egregiis magistris et philologis, in quibus numerantur nonnulli ex clarissimis litteratis qui antiquitatum rerumque Latinarum disciplinam in Europa profitentur. Ludos appellamus agonem scaenicum in quo Corona Aurea petitur: haec autem eis dabitur, qui praestantissimam fabulam Latinam docuisse videbuntur.
Conventus programma
[quod partim mutari potest] |
|
Lunae die 1 m. Aug. 2022, h. 17:00-20:00 CET | Participes in deversorium recipientur |
Martis die 2 m. Aug. 2022, 2022, h. 9:30-19:00 CET | Auspicatio Conventus et salutationes
Scholae de comoediis tragoediisque Latinis Lustratio Vicetinae urbis |
Mercurii die 3 m. Aug. 2022, 2022,h. 9:30-19:00 CET | Scholae de comoediis tragoediisque Latinis
Theatrum Olympicum Vicetinum visitabimus |
Iovis die 4 m. Aug. 2022, 2022,h. 9:30-24:00 CET | Scholae de comoediis tragoediisque Latinis
Fabulae scaenicae (pars I) |
Veneris die 5 m. Aug. 2022, 2022, h. 9:30-24:00 CET | Scholae de comoediis tragoediisque Latinis
Fabulae scaenicae (pars II) |
Saturni die 6 m. Aug. 2022, 2022, h. 9:30-24:00 CET | Scholae de comoediis tragoediisque Latinis
Fabulae scaenicae (pars III) Praemia conferentur Oratio valedictoria |
Solis die 7 m. Aug. 2022, h. 10:00 | Tempus, ad quod participes ex deversorio decedere oportet |
Ut scholis et spectaculis intersis, 290 nummos Europaeos adnumerabis.
Nomen dare licebit usque ad Kal. Iunias 2022.
Pernoctatio
Participes ipsi de pernoctatione suis sumptibus curabunt. En deversoriorum index, ubi pretio deminuto pernoctare tibi licebit:
Deversorium | Sinus urbis | Statio traminum | Inscriptio cursualis |
ANTICO HOTEL VICENZA | 50 mt | 900 mt | STRADELLA NODARI 5 |
CITY HOTEL CRISTINA | 750 mt | 650 mt | CORSO SS FELICE E FORTUNATO 32 |
HOTEL DA PORTO | 5,2 km | 3,5 km | VIALE DEL SOLE 142 |
KEY HOTEL | 2,2 km | 1,6 km | VIALE G. TRISSINO 89 |
Documenta pro histrionum gregibus:
1- LEGES Thaliae 2022 (Italice, mox latinam interpretationem edemus)
2- FORMULA A (Italice, mox latinam interpretationem edemus)