Thalia 2024

Ludi scaenici omnium gentium

 

 

LVDI SECVNDI

METAMORPHOSES

 

In aedibus Universitatis Vilnensis,
a die 4 ad diem 11 m. Augusti a. 2024

Lituania, terra carminum veterumque fabularum plena…  Opera ac benevolentia deorum dixerim fieri, sicui contingat litterarum disciplinam in eiusmodi urbe percipere, qualis est Vilna,  loco mirabili hercle et inusitato, in quo artes Italicae genusque struendi baroccum videntur in hyperboreorum silvas translata, ubi antiquarum rerum memoria ex unoquoque lapide spirat.

Cz. Milosz

 

Thalia (Theatri Artisque Ludicrae Iuges Agones) conventus est ad quem convocantur homines docti studiosique rerum theatralium litterarumque Latinarum. In hoc conventu et fabulae scaenicae agentur et scholae explicabuntur. Prima enim Thalia optimo eventu summoque omnium gentium concursu celebrata, nobis visum est hos ludos rursus edere Vilnae, in urbe splendidissima, opere barocco atque antiquo artificio aedificata, inde a media aetate communis diversarum nationum sedes ac plurium quasi religionum sermonumque receptaculum. Omnia spectacula et scholae Thaliae 2024 habebuntur in aedibus Universitatis Studiorum Vilnensis, quae a saeculo XVI una ex praestantissimis rerum litterarum sedibus totius Rei Publicae Utriusque Nationsi exstitit.

Animum attende, sodalis, sive spectator ad nos venies, sive magister, sive histrio aut pantomimius: Thalia in duas partes dividitur, quarum altera Certamen, altera Scholae nominatur

Scholas appellamus acroaseon auditionumque seriem in qua de antiquitatibus Graecis et Romanis disputabitur, necnon de arte ludicra, de comoediis tragoediisque quae Media Aetate et Tempore Artium Renascentium Latine exaratae sunt. Acroases Latine et Graece recitabuntur cum ab ipsis Scholae Humanisticae moderatoribus, tum etiam ab aliis egregiis magistris et philologis, in quibus numerantur nonnulli ex clarissimis litteratis qui antiquitatum rerumque Latinarum disciplinam in Europa profitentur. Praeterea per eos dies visemus ornatissimum urbis Vilnae sinum, necnon museum Athenaei Vilnensis et arcem Tracensem.  Certamen autem appellamus agonem scaenicum in quo Corona Aurea petitur: haec autem eis dabitur, qui praestantissimam fabulam Latinam vel Graecam docuisse videbuntur.

 

     
     
     

    Programma

     

    Quando Attività
    Die Solis 4 m. Aug. 2024 Adventus participum in deversoria
    Die Lunae 5 m. Aug. 2024: (9:30-10:00) Receptio participum

    (10:00-11:00) Orationes aditiales

    (11:30-13:00) Schola aditialis

    (15:30-18-30) Lustratio urbis

    die Martis 6 m. Aug. 2024 ( 9:30.11:00) Schola

    (11:30-13:00) Schola

    (15:30-17:30) Lustratio Musei Athenaei Vilnensis

    (18:00-20) Spectaculum Graecum

    Die Mercurii 7 m. Aug. 2024 (9:30.11:00) Schola

    (11:30-13-00) Schola

    (15:30-20:00) Lustratio Arcis Tracensis

    Die Iovis 8 m. Aug. 2024 (9:30.11:00) Schola

    (11:30-13-00) Schola

    (15:00-16:30) Schola

    (18:00-20:00) Spectacula Latina

    Die Veneris 9 m. Aug. 2024 (9:30.11:00) Schola

    (11:30-13:00) Schola

    (15:00-16:30) Schola

    (18:00-20:00) Spectacula Latina

    die Saturni 10 m. Aug. 2024 (9:30.11:00) Schola 

    (11:30-13:00) Schola

    (16:00) Praemiorum collatio

    (17:00) Concentus symphoniacorum

    (18:00) Promulsis

    Die Solis 11 m. Aug. 2024 Profectio participum

     

     

    Universitas Studiorum Vilnensis

     

    Arx Tracensis

     

    Universitatis Vilnensis
    Theatrum

     

    Via Arcis

     


    Auditores

    Discipuli, magistri, omnes qui sive studiorum sive animi causa locos exquisitiores litterarum Latinarum legere atque in notitia sermonis Latini proficere cupiunt.

    Ubi

    Vilnae, in aedibus Universitatis Studiorum (Universiteto gatvė 3)

    Lingua

    Latina,

    Quibus condicionibus

    Ut scholis Latinis intersis, oportet eatenus linguam Latinam noscas, ut scholas ea lingua recitata aliqua saltem ex parte intellegere possis.

    Testimonium

    Peractis scholis, si id postualveris, testimonium accipies.

    Pretium

    230 €, quae summa complectitur et minervalia et pretia itinerum lustrationumque.

    Libelli, pittacia et similia

    Quaecumque ad scholas necessaria erunt, a nobis ipsis praebebuntur.

    Deversoria

    Ex participubus postulamus ut ipsi suae pernoctationi prospiciant, ad quam rem hunc deversoriorum indicem hoc deversoriorum indicem proponimus.

    Materiali per i gruppi in gara

    Societates