Schola per rete habenda de Mariae Magdalenae vita et miraculis
Schola Latina, die 22 m. Decembris a. 2023, hora 17:00 CET
In caelitum numero, quorum imagines in tabulis signisve videmus, locum prominentem obtinet Maria Magadalena, sive sola, sive apud Christum effingitur.
Magdalenae autem persona, qualis saeculorum decursu adumbrata est, varia ac mutabilis exhibetur, utpote quae e diversis feminis, de quibus in Evangeliis narratur, coalescere videatur. Huc accedit ut media aetate fabulosae narrationes sint traditae de eius itinere praedicatione miraculisque in Gallia, ubi ipsius reliquiae servari perhibentur. Quae omnia in libro, cui index Legenda aurea, a Jacopo de Varagine Dominicano itemque episcopo Genuensi per ordinem enarrantur. Qui liber non modo aetate media pervulgatus, sed etiam nostris hisce temporibus pluries editus et divenditus est.
Hac acroasi quis et qualis fuerit Maria Magdalena explicabimus, Jacobi de Varagine Legendam Auream brevi exponemus, tum beatae feminae veluti vestigia prementes, loca nonnulla lustrabimus in provincia Narbonensi, ubi adhuc illa pie sancteque colitur.
Tange hoc, ut in numerum auditorum recipiaris