De titulis sepulcralibus
Scholae per rete agitandae, a die 29 m. Octobris ad diem 17 m. Decembris a. 2020
Templa, viae et caemeteria referta sunt lapidibus Latine insculptis, qui quidem praetereuntem viatorem circumveniunt, circumspiciunt et interdum adloquuntur. In his epigrammatis etiam vita defuncti narratur, qui plerumque laudibus cumulatur absque scilicet vitiorum mentione. Ab antiquis temporibus usque ad aetatem litterarum renatarum sescenta sunt epitaphia Latine exarata, quarum haud exiguam partem in nostris scholis tractabimus. Sic enim nobis dabitur ut multa discamus de meretrice quadam Flandrica deque sepulcris Antenoris atque Francisci Petrarcae.
Programma | Argomenti |
d. 29 Oct. 2020, h. 18:00-19:00 CET | Quomodo epitaphion scribi debeat |
d. 5 Nov. 2020, h. 18:00-19:00 CET | Virorum illustrium epitaphia |
Saturni d. 12 Nov. 2020, h. 18:00-19:00 CET | Catellarum et felium epitaphia |
d. 19 Nov. 2020, h. 18:00-19:00 CET | Rogo ne noceas |
d. 26 Nov. 2020, h. 18:00-19:00 CET | Petrarcae epitaphia |
d. 3 Nov. 2020,, h. 18:00-19:00 CET | Patavina Antenoris et Titi Livii sepulcra |
d. 10 Nov. 2020, h. 18:00-19:00 CET | Meretrices quoque epitaphis donantur |
d. 17 Nov. 2020,, h. 18:00-19:00 CET | Aetatis renascentis epitaphia |