Scholae de Ioannis Pascoli Poematis Christianis
Scholae per rete agitandae, a die 9 m. Ianuarii ad diem 27 m. Februarii a. 2021
Inter Ioannis Pascoli carmina, quae in elegantissimis recentioris Latinitatis versibus adnumerantur, illa prae ceteris mentione digna esse videntur quibus est index Poemata Christiana (1901-1911). Quomodo enim Christiana religio inter gentes diffusa, quaenam inde disputationes exortae, quo animo eam tum excultiores tum humiliores Romani amplexi sint, quando denique gentiles frustra Christianis adversati ritus suos expelli viderint, hisce in carminibus clare et accurate narratur.
Auditores nostrarum scholarum, quae bifariam dividuntur, primos quasi agentes gradus in Ioannis Pascoli opera Latina introducentur. Legent enim carmina quae Pomponia Graecina (1909) et Thallusa (1911) inscribuntur, in quibus modo matronae modo vero ancillae Christianae dolores et luctus repraesentantur. Auditores multa sic discent de hoc egregio eodemque fama celebri poeta qui, cum in Amstelodamense illud Certamen Hoeufftianum descendisset, non solum tredecies palmas reportavit sed etiam quindecim vicibus laude dignus est designatus.
Programma | Argomenti |
Saturni d. 9 Ian. 2021, h. 15:30-16:30 CET | Matrona Christiana rea fit |
Saturni d. 16 Ian. 2021, h. 15:30-16:30 CET | Insontem te esse dico |
Saturni d. 23 Ian. 2021, h. 15:30-16:30 CET | Roma flagrante Christiani trucidantur |
Saturni d. 30 Ian. 2021, h. 15:30-16:30 CET | Inferior descendo ad umbras |
Saturni d. 6 Feb. 2021, h. 15:30-16:30 CET | Armillae aureae et mensae fumantes |
Saturni d. 13 Feb. 2021, h. 15:30-16:30 CET | Cena apponitur |
Saturni d. 20 Feb. 2021, h. 15:30-16:30 CET | Subrepti infantis dolor |
Saturni d. 27 Feb. 2021, h. 15:30-16:30 CET | Lalla! Lalla! Lalla! |
Nomen dare licet ad diem 8 m. Ianuarii.