De Ioanne Pascoli Romae aeternae interitum et occasum versibus Latinis celebrante
Scholae per rete in theatro Zoomico agitandae, a die 11 m. Nov. ad diem 30 m. Dec. a. 2022
Quomodo Christiana religio inter gentes diffusa, quaenam inde disputationes exortae, quo animo eam tum excultiores tum humiliores Romani amplexi essent, quando denique gentiles frustra Christianis adversati ritus suos expelli vidissent, praeclare cecinit Latine Ioannes Pascoli (1855-1912).
In elegantissimis huius poetae versibus illud carmen Post Occasum Urbis (1907) inscriptum adnumeratur, quod ex tribus iisdemque argumento adsimilibus poematiis constat. Harum scholarum auditores, poematium cui index Solitudo (I) legentes, Urbem Romam a Gothis anno 546 captam misereque direptam spectabunt. Poematium vero Sancto Theodoro (II) dicatum eis diserte ostendet quanto opere gentiles, Gregorio Magno Pontifice Maximo, priscae aetatis desiderio arserint. Latrones denique saxa Palati effodientes Pallantisque corpus atque arma ibi invenientes prae oculis habebunt carmen, quod Pallas (III) inscribitur, lectitantes.
Ioannes Pascoli, Latinae linguae peritissimus idemque poeta tali nomine vere dignus, non solum tredecies palmas ex Amstelodamensi poeseos Latinae certamine reportavit sed etiam quindecim vicibus laude dignus est designatus. Quamvis de eius praeclara faciendorum carminum arte homines docti inter sese id ad unum consentiant, raro fit ut in Studiorum Universitatibus nedum in scholis huius auctoris versus lectitentur. Scholae Humanisticae sodalibus nunc datur ut de hoc fama celebri carminum conditore, quem in praestantissimorum poetarum numerum referendum esse inter omnes satis constat, multa discant.
Scholarum ordo
Nonnullorum auditorum postulationibus concedentes, satius duximus has scholas agitare non solum Latine, uti nostra obtinet consuetudo, verum etiam Italice. Harum igitur scholarum auditores sese in Italica carminum versione exercebunt, illarum verum participes carminum expositionem nonnisi Latine audient.
Scholae agitabuntur his horis:
Latine (CET 17:00-18:00) ~ Italiano (CET 18:15-19:15)
Quando | Argumentum |
I. Ven. die 11 m. Nov. |
Exite, Quirites!
(Solitudo)
|
II. Ven. die 18 m. Nov. |
Romam rex excisure, memento: tu non excides!
(Solitudo)
|
III. Ven. die 25 m. Nov. |
Mox ver advenit … (Solitudo) |
IV. Ven. die 2 m. Dec. |
Desine flere, puer! (Sanctus Theodorus) |
V. Ven. die 9 m. Dec. |
Veterum monimenta virorum persultant … vaccae
(Sanctus Theodorus)
|
VI. Ven. die 16 m. Dec. |
Vidit in umbra … formam muta lupae (Sanctus Theodorus) |
VII. Ven. die 23 m. Dec. |
Effodiunt homines deserti saxa Palati
noctu latrones (Pallas)
|
VIII. Ven. die 30 m. Dec. |
Nulla est Roma! (Pallas) |
Nummus aureus certaminis poeseos Latinae