Petrarca redivivus

De Francisci Petrarcae rerum familiarium epistulis

Scholae per rete agitandae, a die 14 m. Aprilis ad diem 7 m. Maii a. 2020

In his scholis, quas nonnisi Latine recitabimus, opera Latina Francisci Petrarchae tractabimus eiusdemque eloquentiam, doctrinam necnon spiritum combibemus. Quae omnia ita nos afficient, ut nobis videamur Petrarcham redivivum eiusque aequales prae oculis habere atque adeo cum iis versari sermonesque conserere. Ad has scholas invitantur omnes litterati qui linguam Latinam aut docent aut discunt aut animi causa colunt. Apud nos innumeros convenies adulescentes rerumque Latinarum studiosos quibuscum tibi licebit colere recordationem Francisci Petrarchae, qui unicus exstitit liberalium studiorum restitutor ac patronus.

 

Programma Argumenta
Die 14 m. aprilis a. 2020, h. 17:30-18:45 CET De operibus Latinis Francisci Petrarcae 
Die 16 m. aprilis a. 2020, h. 17:30-18:45 CET Ad Socratem suum (pars I.)
Die 21 m. aprilis a. 2020, h. 17:30-18:45 CET Ad Socratem suum (pars II.)
Die 23 m. aprilis a. 2020, h. 17:30-18:45 CET De instabili aetatis flore
Die 28 m. aprilis a. 2020, h. 17:30-18:45 CET De inextimabili fuga temporis
Die 30 m. aprilis a. 2020, h. 17:30-18:45 CET Fabella non inamoena cognitu
Die 5 m. Maii a. 2020, h. 17:30-18:45 CET Ab hospitio traducor ad fluvium
Die 7 m. Maii a. 2020, h. 17:30-18:45 CET Podagram familiarem esse divitibus

Nomen dare licet ad diem 13 m. Aprilis 2020.

 

Doctor

Iosephus Marcellino

Auditores

Discipuli, magistri, omnes qui sive studiorum sive animi causa locos exquisitiores litterarum Latinarum legere atque usum linguae latinae perpolire cupiunt.

Ubi

Scholae in foro retiali ZOOM agitabuntur.

Lingua

Latine

Quibus condicionibus

Ut intersis, satis est te leges sermonis latini perspectas habere.

Testimonium

Peractis scholis accipies testimonium.

Pretium

70 €

De nomine dando

Omnia ipsi curabimus, teque uniuscuiusque constituti tempore admonebimus. Adnumerata pecunia, primo scholarum die nexum accipies, quo usus in sedem retialem facile accedes. Incidemus pelliculas uniuscuiusque scholae. Sic, si unam pluresve scholas omiseris, pellicula spectata tibi perinde erit ac si interfuisses. Pelliculae triduum prostabunt.

Subsidia

Praebebuntur indices librorum et symbolarum, quo altius argumenta inter scholas tractata indages.