De arte Latine scribendi a Romanorum temporibus ad nostram usque aetatem
Scholae per rete agitandae, a die 3 m. Septembris ad diem 22 m. Octobris a. 2020
Per litteras in colloquium facile venire absentes possunt ut de qualibet re non solum disputent verum etiam inter sese rixentur sive laetentur. Quod quidem ferme sine intermissione scriptores antiqui, mediaevales et recentiores Latine factitasse videntur. Epistularum enim Latinarum copia tanta est ut minoris laboris sit materiam ad scribendum haud destinatam proferre quam singulorum argumentorum, quibus sunt sescentae litterae refertae, cumulum aspectui subiicere. In hisce scholis genus epistolare tractantes, nonnullos locos ex operibus Latinis tam antiquis quam recentioribus depromptos exhibebimus atque enarrabimus. Ceterum exercitationis causa epistolia exarabimus ad praeclaros eosdemque de litteris Latinis bene meritos scriptores respondentes.
Programma | Argumenta |
Die 3 m. Septembris a. 2020; 18:00-19:00 CET | Epistulae familiares |
Die 10 m. Septembris a. 2020; 18:00-19:00 CET | Epistulae amatoriae |
Die 17 m. Septembris a. 2020; 18:00-19:00 CET | Condolentis epistolium |
Die 24 m. Septembris a. 2020; 18:00-19:00 CET | Invitatio |
Die 1 m. Octobris 2020; 18:00-19:00 CET | Peto veniam |
Die 8 m. Octobris 2020; 18:00-19:00 CET | Res publica litterarum |
Die 15 m. Octobris 2020; 18:00-19:00 CET | Adhortationes |
Die 22 m. Octobris 2020; 18:00-19:00 CET | Commendaticiae litterae |