Testamenta fabulosa infimae et renascentis Latinitatis
Patavi, a die 2 ad diem 5 m. Ianuarii a. 2024
Hermolaus Cornelius, eques Patavinus, mortem obivit Kal. Ian. a. 1594, in insula veneta S. Francisci, quo solus secesserat ut extremos dies secreto exigeret, cum nemini potestatem sui faceret praeterquam famulae, cui omnia munia domestica mandaverat, et Melchiori Zancanio, fidissimo ex medicis. Die exsequiarum septem Hermolai liberi, qui usque ad eam diem a conspectu patris iussu ipsius erant prohibiti, congregati sunt ad Ioannem Vendraminum tabellionem, qui voluntatem defuncti summo omnium silentio recitavit, testamentum absurdum illud quidem et obscurum, aenigma merum: inde magna omnibus iniecta cura, ut perplexissimum nodum dissolverent ac postulatis senis helleborosi satisfacerent.
Hac fabula, quam saeculo XVI exeunte, partim Patavi, partim in aliis locis dicionis Venetae agi facimus, informantur et quasi continentur scholae quas Patavi a die 2 ad diem 5 m. Ianuarii agitabimus, quasque inscribere visum est TESTAMENTVM RESVRRECTVRI.
Cotidie mane animum adiungemus ad lectionem scriptorum Latinorum magna cum temporum, tum etiam locorum diversitate inter se distantium, pariter tamen ad hereditates, testamenta eorumque ludificationem pertinentium. Legemus enim, inter alia, Testamentum porcelli (IV saec. p.Chr.n.), Testamentum lupi (IX saec.), Testamentum asini (XII saec.), Testamentum leporis (incertae aetatis), postremo Oloris questum de Carminibus Buranis (sec. XII-XIII), indeque diligenter excerpemus quae ad cognitionem linguae Latinae et ad aestimationem poetices pertinere videbuntur.
Die autem 3 m. Ianuarii testamentum Hermolai Cornelii coram cunctis auditoribus resolvetur: inde initium sumemus mirifici ludi, in quo quisque invitabitur ad suam personam tuendam, ad disputandum cum condiscipulis, et quasi manu ducetur per exercitationes Latine scribendi, quae, inter alia emolumenta, instruent nos notitia perutilium vocum Latinarum ad cognationes et necessitudines, ad hereditates, ad pecuniam, ad magiam, ad itinera spectantium. Ad summam, unicuique auditori licebit exarare, sive seorsum sive gregatim, aliquam particulam huius fabulae de Hermolao Cornelio deque eius septem liberis; quae omnia in unum opus consuta et a nobis recensita redigentur in formam libelli atque intra hebdomadem ad omnes participes mittentur, ut sint monumentum dierum quos una transegerimus. Conventus celebrabitur inter augustissima aedificia Patavina, non longe ab aede S. Antonii.
Volentibus licebit interesse lustrationi duorum ex nobilissimis monumentis Patavinis, Sacellum Scrofeniorum dicimus et Museum Heremitanorum.
Nomen dare licet est intra diem 15 m. Decembris a. 2023
Index rerum agendarum
Quando? | Quid? |
die 2 m. Ianuarii (vesperi) | Adventus participum et receptio in deversorium. Propinatio aditialis. |
die 3 m. Ianuarii (a mane ad vesperum) |
scholae (9:30-12:30; 15:30-18:30) |
die 4 m. Ianuari (a mane ad vesperum) | scholae (9:30-12:30; 15:30-18:30) |
die 5 m. Ianuarii (mane) | Lustratio Scrofeniorum Sacelli et Musei Heremitanorum
Dimissio participum |