De hariolis, de bellis caelestibus, de Boreae religione
Scholae per rete agitandae, a die 29 m. Maii ad diem 17 m. Iulii a. 2021
Luciano Samosatensi, Syrio natione Euphratisque accolae, Atticus sermo neque lingua patria fuit neque sane ea qua uteretur cum salsamentariis aut cerdonibus: hac enim oratione ideo potius est usus, ut animum suum alloqueretur, ut Manes magnorum ducum poetarum sapientium in vitam revocaret, ut terras longinquas mente pererraret novasque visiones conciperet. Si diutius in eius operibus versaberis, perinde erit ac si tibi obversetur pompa mira et multiplex: videbis cynicos, meretrices, tyrannos, tyrannicidas, agricolas sordidos et clamosos, cinaedos depilatos, equites, circulatores, sapientes et hariolos ex India, ex Scythia, ex Aegypto oriundos.
Et in hac mirabili bonarum malarumque artium transvectione, animadvertes stilum Luciani aliquid novi ac fere divini conficere: ob id enim ipsum, quod sciret se loquela uti iampridem extincta et in desuetinem prolapsa, Lucianus operam dedit ut ex ea acerrimum quemque et vividissimum sucum exprimeret et in dictionem temperaret quae esset simul arguta et sinuosa, quae per omnes rerum humanarum partes se diffunderet minimosque earum anfractus penetraret. Ac profecto haec orationis dulcedo, lepidissimo aceto conspersa incredibilique imaginum varietate condita, efficit ut admiremur suspiciamusque hunc scriptorem qui, barbarus genere, tempore cadentis Graecitatis priscum colorem genuinumque sonum linguae Atticae reddidit, ita ut eisdem luminibus refulgeret quibus olim, cum sonuisset in ore Platonis et Lysiae et Demosthenis. Ii deinde nigerrimi sales, quibus cathedrarios aretalogosque incessit, non possunt quin nobis, qui saeculo vivamus voluptatibus simulationibusque maxime obnoxio, risum sardonicum moveant. Et quamquam innumera opera nobis reliquit, vita eius aenigma merum exsistit, cum nemo ex aequalibus aut inferioribus vel minimam eius mentionem fecerit.
In his scholis attingemus argumenta quae Lucianus maximo studio tractavit, amorem dico erga Graecitatem iam occidentem, blateronum circulatorumque contemptionem, somniandi visionumque concipiendarum dulcedinem.
Scholae nonnisi Graece explicabuntur, ita ut auditores, dum in Luciani cognitionem altius se demittunt, possint in usu sermonis Attici cum lepide, tum etiam cito proficere.
Tempus | Argumentum |
Die Saturni 29 m. Maii 2021, h. 17:00-18:15 CEST | De somnio |
Die Saturni 5 m. Iunii 2021, h. 17:00-18:15 CEST | De Scytha Atheniensium hospite |
Die Saturni 12 m. Iunii 2021, h. 17:00-18:15 CEST | Hariolus |
Die Saturni 19 m. Iunii 2021, h. 17:00-18:15 CEST | De rogo Peregrini |
Die Saturni 26 . Iunii 2021, h. 17:00-18:15 CEST | “Alii canes, alii philosophos in deliciis habent.” |
Die Saturni 3 m. Iulii 2021, h. 17:00-18:15 CEST | De bellis caelestibus |
Die Saturni 10 m. Iulii 2021, h. 17:00-18:15 CEST | Colloquia meretricum |
Die Saturni 17 m. Iulii 2021, h. 17:00-18:15 CEST | De Toxari deque foederibu sanguine sanciendis. |
Nomen dare licet usque ad
d. 28 m. Maii 2021