Συνεσίου ἐνύπνια / Insomnia Synesii

De Synesii opusculo Περὶ ἐνυπνίων

Acroasis gratuita per rete explicanda, die Saturni 9 m. Maii a. 2026, h. 18:00-19:30 Zoom.

Synesius, philosophus platonicus Hypatiaeque auditor, qui fidem Christianam paulo ante mortem amplexus Cyrenes episcopatum gessit, solebat omnia, quaecumque noctu inter quietem viderat, in ephemeride adnotare, sive, ut ipse dicebat, in “epinyctide”. Somnia enim summo habebat honore, cum putaret illis et eventum rerum futurarum portendi et viam mortalibus demonstrari ad mentis divinae cognitionem. Fuit summus contemptor circulatorum omniumque quae in artibus vel imperite vel simpliciter conscribillarentur. Insomniorum porro descriptionem praestantissimam eloquentiae palaestram existimabat, qua liceret stilum exacuere ad enarrationem rerum invisarum et mirabilium, et simul rationis acumine in ea penetrare quae rationis vinculis undique viderentur esse soluta. Inde illius scriptum “De insomniis “(Περὶ ἐνυπνίων), quod videmus et incredibili prudentia et amore rerum divinarum scaturire, quoque haud pauci respexerunt eorum qui posterioribus saeculis onirocriticam auxerunt, in his Hieronymus Cardanus et Carolus Gustavus Jung.

In hac acroasi, quae utraque lingua explicabitur, excerpta huius syntagmatis in medium proferemus, prius Latine – qua in re utemur interpretatione Marsili Ficini – deinde Graece, qua Synesio ipsi aures adhibebimus: in hac parte etiam de charactere synesiano deque notionibus platonicis et peripateticis, in illa de fama Synesii apud inferiores disseremus.

PREME HIC

UT IN AUDITORES LEGARIS

 

 

Doctores

 

Paolo Pezzuolo

Pars prior Latine explicabitur 18:00-19:15), altera vero Graece (19:15-20:30). Licet vel alterutri interesse vel utrique.