Schola de Historia Trium Regum Iohannis Hildesheimensis
Schola Latina, die 8 m. Ianuarii a. 2023, hora 18:00 CET
Liber de gestis et translationibus trium regum beatissimorum (sive brevius Historia trium regum) elucubratus est a Johanne Hildesheimensi inter annum 1364 et 1375. Finis et virtus eius opusculi in eo vertebantur, ut omnia, quae de Tribus Regibus sive Magis umquam scripta vel quolibet loco narrata essent, uno volumine continerentur. Quamvis hoc compendium longe lateque divulgatum nec non insuave fuisset lectoribus saeculi XIV et XV, tempore Reformationis brevi oblitteratum est mansitque ignotum usque ad annum 1818, quo Ioannes Volfgangus de Goethe quoddam eius exemplar manu conscriptum Ienae repperit.
In hac schola, postquam aliquid de rerum et personarum et temporum complexu praefati erimus, legemus aliquot locos huiusce opusculi, non solum ut plura et fabulosa de ipsis tribus regibus noscamus, sed etiam ut de genere dicendi disputemus, quod, cum ubique Medium Aevum Infimamque Latinitatem resipiat, facile credas causae fuisse, quamobrem eius generis scripta aetate litterarum renascentium, mutatis litteratorum auribus, tanta oblivione obscurata sunt.
Admittemus summum 100 auditores
Tange hoc, ut in numerum auditorum recipiaris