In hoc seminario aliquot scriptores lectu dignissimos exponemus qui de dignitate atque excellentia hominis tractaverunt. Seminarium ex duabus partibus constabit: in priore Ciceronem et Lactantium recitabimus, in altera vero locos una enodabimus ex operibus litteratorum aetatis Renascentis depromptos. Auditores nostri complura litterarum monumenta attingent, quae plerumque nonnisi criticis philologisque cognita sunt; deinde facultatem habebunt discendi vocabula Latina ad physiologiam rerumque naturam pertinentia, ac simul experientur rationes docendi quas Scholae Humanisticae conditores invenerunt.
Programma | Acroases |
17:00-17:30 CET | Quid Cicero de hominis excellentia senserit
Paolo Pezzuolo, Schola Humanistica
|
17:30-18:00 CET | Quid litterati saeculi XV de dignitate et excellentia hominis scripserit
Giuseppe Marcellino, Schola Humanistica |