Orbis et litterarum Latinarum periegesis
Scholae per rete agitandae, a die 27 m. Iulii ad diem 7 m. Augusti a. 2020
Si maria longinqua incognitasque gentes adire studes, videbis duas esse rationes itineris suscipiendi: alteram, si equo, raeda, navi aliisve vehiculis peregrineris; alteram, si domi permaneas iterque non pedibus tibi fiat, sed libris lectitandis visionibusque concipiendis. Et quoniam hac aestate nobis praecluditur facultas peregrinandi, quidni animo atque cogitatione iter inimus? In litteris Latinis tam antiquis quam recentioribus innumerae sunt locorum itinerumque descriptiones, et venustissimae illae quidem. Hae scholae aestivae, quas “Peregrinationes” inscripsimus, erunt simul orbis et litterarum Latinarum periegesis. Mirabilia opera Latina legemus, plerumque nonnisi paucis nota. Ingrediemur silvas, nives, harenas, iuga excelsissima superabimus, nova regna novasque nationes cognoscemus. Quid moraris? Constringe sarcinas: propediem in viam nos dabimus!
Programma | Argumenta |
Die 27 m. Iulii a. 2020, h. 17:00-18:00 CET | Mirabilia Urbis Romae |
Die 27 m. Iulii a. 2020, h. 18:00-19:00 CET | Horatii iter Brundisinum |
Die 28 m. Iulii a. 2020, h. 17:00-18:00 CET | Mons caprarum a Petrarca illustratus |
Die 28 m. Iulii a. 2020, h. 18:00-19:00 CET | Nimborum patria |
Die 29 m. Iulii a. 2020, h. 17:00-18:00 CET | Petrarcae Itinerarium ad sepulcrum domini |
Die 29 m. Iulii a. 2020, h. 18:00-19:00 CET | Cicero Siciliam circumit |
Die 30 m. Iulii a. 2020, h. 17:00-18:00 CET | “Peregrinatio in Aegyptum, Arabiam, Palaestinam et Syriam” (Martinus von Baumgarten 1594) |
Die 30 m. Iulii a. 2020, h. 18:00-19:00 CET | Rutilii De reditu suo |
Die 31 m. Iulii a. 2020, h. 17:00-18:00 CET | Ascensus montis ventosi |
Die 31 m. Iulii a. 2020, h. 18:00-19:00 CET | De Turcarum moribus |
Die 3 m. Augusti a. 2020, h. 17:00-18:00 CET | Ioannis Boccaccii De Canaria |
Die 3 m. Augusti a. 2020, h. 18:00-19:00 CET | Thessaliae monstra |
Die 4 m. Augusti a. 2020, h. 17:00-18:00 CET | Biblia pauperum: iter Aegyptiacum |
Die 4 m. Augusti a. 2020, h. 18:00-19:00 CET | Epistula Columbi de America nuper reperta |
Die 5 m. Augusti a. 2020, h. 17:00-18:00 CET | De balneis Helveticis |
Die 5 m. Augusti a. 2020, h. 18:00-19:00 CET | Peregrinatio Aetheriae |
Die 6 m. Augusti a. 2020, h. 17:00-18:00 CET | De Aeneae Silvii Piccolominei Europa |
Die 6 m. Augusti a. 2020, h. 18:00-19:00 CET | Nicolaii Klimii iter subterraneum |
Die 7 m. Augusti a. 2020, h. 17:00-18:00 CET | Desiderii Erasmi peregrinationis descriptio |
Die 7 m. Augusti a. 2020, h. 18:00-19:00 CET | Cassiodori Venetia maritima |