Latinitas Perpetua

En thesaurus litterarum Latinarum cum antiquarum tum recentiorum!

Latinitas perpetua est series scholarum in quibus sine intermissione opera admodum varia et ad omnia Latinitatis tempora pertinentia leges. Scholas enim apud nos audies singulis mensibus non solum de scriptoribus aureae aetatis verum etiam de recentioribus poetis, oratoribus necnon rerum naturalium studiosis qui inde ab aetate litterarum renatarum ad nostrum usque aevum Latina lingua usi sunt. Legendo, audiendo necnon scribendo linguae Latinae notitiam nobiscum augebis et postes Thesauri Latini cuiuslibet aetatis reserabis

Quinam in numerum participum admittuntur?

Discipuli, magistri, omnes qui sive studiorum sive animi causa locos exquisitiores litterarum latinarum legere atque usum linguae latinae perpolire cupiunt.

Quibus condicionibus interesse potero?

Ut intersis, satis est te leges sermonis latini perspectas habere.

Qua lingua scholae habebuntur?

Lingua Latina.

Pelliculae

Incidemus pelliculas uniuscuiusque scholae. Sic, si unam pluresve scholas omiseris, pellicula spectata tibi perinde erit ac si interfuisses.

Pretium

30 € pro unoquoque seminario, si nomen dederis ad singula seminaria.