Herodoti Historiae Graece illustratae
Scholae per rete agitandae, a die 9 m. Ianuarii ad diem 27 m. Februarii a. 2021
Cum commoraretur ad Nili fauces, in oppido Sai, forte accidit ut Solon in sermonem se daret cum sacrificulis Aegyptiis disputationemque de antiquitatibus institueret. Et postquam ultimam temporis memoriam ex vetustissimis Graecorum fabulis repetivit multaque de mundi primordiis, de deorum origine, de antiquis eluvionibus vastationibusque pertexuit, senex quidam ex praesentibus in haec verba erupit: “O Solon, Solon! Graeci omnes pueri estis. Apud vos nemo reperitur qui sit senex”.
Haec sententia, quae in Platonis Timaeo continetur, praeclare ostendit quam opinionem Graeci habuerint de ea mirabili civitate quae in valle Nilotica exorta ad tantum gloriae atque splendoris pervenit. Prae sua enim doctrina, prae suis litteris recentibus ac fere novellis, multi ex Graecis, vel saltem sapientissimus quisque, Aegyptiorum scientiam ut perantiquam et venerandam suspexerunt, multaque animo finxerunt de hac mirissima natione, cuius ritus et mysteria paludibus solitudinibus sepulchretis essent ingenita, cuius fabulae radices in saecula perquam remota et in loca fabulosa agerent. Praeterea in litteris Graecis Aegyptii persaepe ita depinguntur, quasi omnia apud eos perversa ratione praeposteroque ordine agerentur, et id quidem tam in ceteris vitae institutis quam in caerimoniis rebusque divinis.
In his scholis, quae a capite usque ad calcem Graece recitabuntur, perinde erit ac si iter habeamus per vallem Nili Herodoto duce: legemus enim secundum librum Historiarum, qui facile palmam sibi vindicat inter opera ethnographica quae ab antiquis temporibus ad nostram usque aetatem scripta sunt. Ad hoc non paucos locos attingemus ex operibus Platonis, Iamblychi, Horapollinis. Plures insuper exercitationes proponentur, quibus id agemus ut auditores proficiant cum in usu sermonis Attici, tum etiam in notitia festivissimae orationis Ionicae qua Herodotus suum opus composuit.
Programma | Argumenta |
Saturni d. 9 Ian. 2021, h. 17:00-18:00 CET | Natio praepostera, mores perversi. |
Saturni d. 16 Ian. 2021, h. 17:00-18:00 CET | De Nilo |
Saturni d. 23 Ian. 2021, h. 17:00-18:00 CET | De deorum bestiarumque caerimonia. |
Saturni d. 30 Ian. 2021, h. 17:00-18:00 CET | De mortuorum cura, de Inferis. |
Saturni d. 6 Feb. 2021, h. 17:00-18:00 CET | De labyrinthis plagisque mortiferis. |
Saturni d. 13 Feb. 2021, h. 17:00-18:00 CET | Sub paludibus |
Saturni d. 20 Feb. 2021, h. 17:00-18:00 CET | De vestitu, de medicina, de conviviis |
Saturni d. 27 Feb. 2021, h. 17:00-18:00 CET | Itinera sapientium in Aegyptum |
Nomen dare licet ad diem 8 m. Ianuarii.