De peregrinationibus Radivili per Orientem
Zoom, a die 9 ad diem 30 m. Novembris a. 2026
Princeps Nicolaus Christophorus Radivilus (1549-1616) anno 1601 librum edidit singularem eumque Latinum, qui mox fama auctus in complures linguas conversus est: descriptionem itineris sui Hierosolymitani, quod anno 1582 ingressus feliciter biennio post absolvit permultis terris perlustratis. Visit enim non solum Terram Sanctam, sed etiam Italiam, Cretam, Cyprum, Aegyptum; quae omnia in his commentariis docte, iucunde, vivide est prosecutus. Pyramides, mumiae, latrones, casus mirabiles, arborum bestiarumque miracula, urbes, monumenta antiqua, mores religionesque genitum, multa denique pericula ex quibus Radivilus vix evasit: paginae Hierosolymitanae Peregrinationis abundant rebus cum mirabilibus tum etiam scitu dignissimis, unde lector sic afficitur, ut itineri ipse interesse sibi videatur.
Hoc in cursu scholarum, qui totus Latine habebitur, praemissa vita scriptoris, proposita descriptione temporum operisque synopsi, praelegemus selectos locos Hierosolymitanae Peregrinationis, unde adducemur in conspectum plagarum orientalium quales apparuerunt docto viatori saeculi XVI.
| Dies | Argumetnum |
|
Lunae die 9 m. Novembris 18:00-19:30 CET
|
Schola prima |
| Lunae die 16 m. Novembris 18:00-19:30 CET | Schola secunda |
| Lunae die 23 m. Novembris 18:00-19:30 CET | Schola tertia |
| Lunae die 30 m. Novembris 18:00-19:30 CET | Schola quarta |
Nomen dare licet usque ad diem 8 m. Novembris