Consultor Academicus
Eduardus Benati philologiae disciplinam percepit cum in Anglia apud magistros universitatis Dunhelmensis, tum etiam Pisis, scholis auditis tam in athenaeo publico quam in aedibus Scholae Normalis, ubi nunc coronam doctoris petit. His annis versatus est et in investigatione operum quae antiqui falso Platoni tribuerunt et in pluribus locis doctrinae platonicae interpretandis, praecipue quod attinet ad opiniones quas Plato habuit de rationibus causisque sermonis humani. Operam collocavit etiam in physiologia Aristotelica, necnon in cogitationibus quas Academici veteres, ac praecipue Speusippus, de ratione philosophandi deque veritatis investigatione explicaverunt. Complures commentationes symbolasque composuit de Platonis Cratylo, de Minoe, de traditione operum pseudoplatonicorum. Multis philologorum philosophorumque conventibus interfuit, scholis recitatis non solum in compluribus Europae regionibus, sed etiam in Civitatibus Foederatis Americae Septentrionalis. Sodalis est horum collegiorum: Project Academy (Durham-Tübingen),International Plato Society, Durham Centre for Ancient and Medieval Philosophy.