De hominis excellentia

In hoc seminario aliquot scriptores lectu dignissimos exponemus qui de dignitate atque excellentia hominis tractaverunt. Seminarium ex duabus partibus constabit: in priore Ciceronem et Lactantium recitabimus, in altera vero locos una enodabimus ex operibus litteratorum aetatis Renascentis depromptos. Auditores nostri complura litterarum monumenta attingent, quae plerumque nonnisi criticis philologisque cognita sunt; deinde facultatem habebunt discendi vocabula Latina ad physiologiam rerumque naturam pertinentia, ac simul experientur rationes docendi quas Scholae Humanisticae conditores invenerunt.

 

Programma Acroases
17:00-17:30 CET Quid Cicero de hominis excellentia senserit

Paolo Pezzuolo, Schola Humanistica

 

17:30-18:00 CET Quid litterati saeculi XV de dignitate et excellentia hominis scripserit

Giuseppe Marcellino, Schola Humanistica