Roma fuit

De Ioanne Pascoli Romae aeternae interitum et occasum versibus Latinis celebrante

Scholae per rete in theatro Zoomico agitandae, a die 11 m. Nov. ad diem 30 m. Dec. a. 2022

 

Quomodo Christiana religio inter gentes diffusa, quaenam inde disputationes exortae, quo animo eam tum excultiores tum humiliores Romani amplexi essent, quando denique gentiles frustra Christianis adversati ritus suos expelli vidissent, praeclare cecinit Latine Ioannes Pascoli (1855-1912).

In elegantissimis huius poetae versibus illud carmen Post Occasum Urbis (1907) inscriptum adnumeratur, quod ex tribus iisdemque argumento adsimilibus poematiis constat. Harum scholarum auditores, poematium cui index Solitudo (I) legentes, Urbem Romam a Gothis anno 546 captam misereque direptam spectabunt. Poematium vero Sancto Theodoro (II) dicatum eis diserte ostendet quanto opere gentiles, Gregorio Magno Pontifice Maximo, priscae aetatis desiderio arserint. Latrones denique saxa Palati effodientes Pallantisque corpus atque arma ibi invenientes prae oculis habebunt carmen, quod Pallas (III) inscribitur, lectitantes.

Ioannes Pascoli, Latinae linguae peritissimus idemque poeta tali nomine vere dignus, non solum tredecies palmas ex Amstelodamensi poeseos Latinae certamine reportavit sed etiam quindecim vicibus laude dignus est designatus. Quamvis de eius praeclara faciendorum carminum arte homines docti inter sese id ad unum consentiant, raro fit ut in Studiorum Universitatibus nedum in scholis huius auctoris versus lectitentur. Scholae Humanisticae sodalibus nunc datur ut de hoc fama celebri carminum conditore, quem in praestantissimorum poetarum numerum referendum esse inter omnes satis constat, multa discant.

 

Scholarum ordo

Nonnullorum auditorum postulationibus concedentes, satius duximus has scholas agitare non solum Latine, uti nostra obtinet consuetudo, verum etiam Italice. Harum igitur scholarum auditores sese in Italica carminum versione exercebunt, illarum verum participes carminum expositionem nonnisi Latine audient.

 

 

Scholae agitabuntur his horis:

Latine (CET 17:00-18:00) ~ Italiano (CET 18:15-19:15)

 

Quando Argumentum
I. Ven. die 11 m. Nov.
Exite, Quirites!
(Solitudo)
II. Ven. die 18 m. Nov.
Romam rex excisure, memento: tu non excides!
(Solitudo)
III. Ven. die 25 m. Nov.

Mox ver advenit …

(Solitudo)

IV. Ven. die 2 m. Dec.

Desine flere, puer!

(Sanctus Theodorus)

V. Ven. die 9 m. Dec.
Veterum monimenta virorum persultant … vaccae
(Sanctus Theodorus)
VI. Ven. die 16 m. Dec.

Vidit in umbra …  formam muta lupae (Sanctus Theodorus)

VII. Ven. die 23 m. Dec.
Effodiunt homines deserti saxa Palati
noctu latrones (Pallas)
VIII. Ven. die 30 m. Dec.

Nulla est Roma! (Pallas)

 

 

    Velim interesse scholis quae recitantur lingua:

     

     

     

    Nummus aureus certaminis poeseos Latinae

     

     

    Pallantis corpus armaque in Palatio inveniuntur

     

    Flagellum Dei: Totila Gothorum rex Urbem vastat

     

    Paganorum templa Gregorio Magno Pontifice Maximo squalentia

     

    Ad Romam futuram flectit cervicem Lupa

     

     


     

    Doctor

    Giuseppe Marcellino

     


    Auditores

    Discipuli, magistri, omnes qui sive studiorum sive animi causa locos exquisitiores litterarum Latinarum legere atque in notitia sermonis Latini proficere cupiunt.

    Ubi

    Scholae in foro retiali ZOOM agitabuntur.

    Lingua

    Latine aut Italice.

    Quibus condicionibus

    Ut scholis Latinis intersis, oportet bene linguam Latinam calleas.

    Ut scholis Italicis intersis, oportet leges linguae Latinae perspectas habeas.

    Testimonium

    Peractis scholis, si id postualveris, testimonium accipies.

    Pretium

    97 €

    De nomine dando

    Omnia ipsi curabimus, teque uniuscuiusque constituti tempore admonebimus. Adnumerata pecunia, primo scholarum die nexum accipies, quo usus in sedem retialem facile accedes. Pelliculae uniuscuiusque scholae per septem diem prostabunt.

    Subsidia

    Praebebuntur indices librorum et symbolarum, quo altius argumenta inter scholas tractata indages.