De divinatione

Scholae et colloquia Latina

Zoom, a Kal. Sept. ad Kal. Nov. a. 2021

 

Divinatio, hoc est rerum futurarum praesensio, sive ea in extorum volatuumque observatione erat posita, sive per divinum instinctum excessumque mentis fiebat, sive denique somniis prodigiisque interpretandis explicabatur, diu viguit apud multas et antiquas nationes, adeo ut non parvum momentum habuerit in pluribus locis rerum cum Asiaticarum, tum etiam Graecarum et Romanarum. Saepe dirarum obnuntiatio vel tristia signa in sacrorum visceribus reperta vel etiam sinister aquilae volatus obstitit quominus reges aut imperatores fluvium transgrederentur copiasque in hostium fines deducerent; non raro sacerdotis responsum causa immanium caedium exstitit, cum deorum ira innocentium supplicio placari posse crederetur; multi principes, a mathematicis magisque admoniti, in eos cives, a quibus insidias timerent, crudelissime saeviverunt.

Per saecula philosphi ex ornatissima quaque disciplina de divinationis natura altercati sunt totisque voluminibus de eius fide et auctoritate disputaverunt: Stoici enim et divinationem in hominibus versari et eam indicem voluntatis divinae esse contendebant; eandem Epicurei repudiabant tamquam inanem superstitionisque plenam; Academici denique et Peripatetici de oraculis alii aliter disputabant, dum plerique assensionem a re tam incerta cohibere malunt. Licet igitur divinationi aliqua veritatis particula insit, licet nihil nobis praestet praeter nugas fabulasque aniles, nemo profecto negabit hanc disciplinam, quae in multa genera tribuitur, quae multas imagines multa signa dira et formidabilia complectitur, aliquid tamen contulisse ad sollicitudinem tollendam angoremque dissipandum quem homines ex fati ignoratione concipere solemus.

In hac scholarum serie, quae tota Latine explicabitur, opera evolvemus de variis divinationis generibus conscripta, multa percepturi de auspiciis, de haruspicina, de ominibus, de astrologia, de somniorum interpretatione deque oraculis divino afflatu editis. Etenim praeter libros, quos Cicero de Fato et de Divinatione composuit, considerationem convertemus ad alios scriptores cum antiquos tum recentiores qui in perscrutanda divinationis natura versati sunt, ad Manilium videlicet, ad Plinium maiorem, Apuleium, Marsilium Ficinum, Picum Mirandulanum. Si nomen dederis, duos menses (i.e. a Kalendis Septembribus ad Kalendas Novembres) aditum habebis ad quinque pelliculas, singulas singulis horis inclusas, in quibus nos de horum scriptorum operibus disputantes audies. Accipies insuper libellum continentem omnes locos, quos praelecturi sumus.

Ad hoc, quo tota res iucundior sit, ter in sermonem nos dabimus, collocuturi videlicet inter nos et de rebus propositis disceptaturi. Sic enim, ut est proverbium, duos parietes de una fidelia dealbabitis: poteritis videlicet et vos in usu linguae Latinae exercere et nova amicitiae iura cum magistro sodalibusque coniungere.

 

COLLOQUIA

 

Data Argomento
Die Mercurii 1 m. Sept., 2021 17:00-18:15 CEST 
De excessu mentis
Die Mercurii 22 m. Sept., 2021 17:00-18:15 CEST De somniis
Die Mercurii 13 m. Sept., 2021 17:00-18:15 CEST  De horoscopis

 

SCHOLAE

 

 

Video Topic
Schola prima Vetus Etruscorum sapientia
Schola altera “Omen accipio”
Schola tertia Praesagia nocturna
Schola quarta Duodecim signa natalicia
Schola quinta Bella, auguria, urbium natales

 

 

Nomen dare licet usque ad pridie Kal. Sept.

(ad diem 31 m. Augusti)

 

     

     

     

     

     

    Doctor

    Paulus Pezzuolo

    Auditores

    Discipuli, magistri, omnes qui sive studiorum sive animi causa locos exquisitiores litterarum Latinarum legere atque in notitia sermonis Latini proficere cupiunt.

    Ubi

    Scholae in foro retiali ZOOM agitabuntur.

    Lingua

    Latine

    Quibus condicionibus

    Ut intersis, satis est te leges linguae Graecae perspectas habere.

    Testimonium

    Peractis scholis, si id postualveris, testimonium accipies.

    Pretium

    80 €

    De nomine dando

    Omnia ipsi curabimus, teque uniuscuiusque constituti tempore admonebimus. Adnumerata pecunia, primo scholarum die nexum accipies, quo usus in sedem retialem facile accedes.

    Subsidia

    Praebebuntur indices librorum et symbolarum, quo altius argumenta inter scholas tractata indages.