Αἴγυπτος – Aegyptus

Herodoti Historiae Graece illustratae

Scholae per rete agitandae, a die 9 m. Ianuarii ad diem 27 m. Februarii a. 2021

Cum commoraretur ad Nili fauces, in oppido Sai, forte accidit ut Solon in sermonem se daret cum sacrificulis Aegyptiis disputationemque de antiquitatibus institueret. Et postquam ultimam temporis memoriam ex vetustissimis Graecorum fabulis repetivit multaque de mundi primordiis, de deorum origine, de antiquis eluvionibus vastationibusque pertexuit, senex quidam ex praesentibus in haec verba erupit: “O Solon, Solon! Graeci omnes pueri estis. Apud vos nemo reperitur qui sit senex”.

Haec sententia, quae in Platonis Timaeo continetur, praeclare ostendit quam opinionem Graeci habuerint de ea mirabili civitate quae in valle Nilotica exorta ad tantum gloriae atque splendoris pervenit. Prae sua enim doctrina, prae suis litteris recentibus ac fere novellis, multi ex Graecis, vel saltem sapientissimus quisque, Aegyptiorum scientiam ut perantiquam et venerandam suspexerunt, multaque animo finxerunt de hac mirissima natione, cuius ritus et mysteria paludibus solitudinibus sepulchretis essent ingenita, cuius fabulae radices in saecula perquam remota et in loca fabulosa agerent. Praeterea in litteris Graecis Aegyptii persaepe ita depinguntur, quasi omnia apud eos perversa ratione praeposteroque ordine agerentur, et id quidem tam in ceteris vitae institutis quam in caerimoniis rebusque divinis.

In his scholis, quae a capite usque ad calcem Graece recitabuntur, perinde erit ac si iter habeamus per vallem Nili Herodoto duce: legemus enim secundum librum Historiarum, qui facile palmam sibi vindicat inter opera ethnographica quae ab antiquis temporibus ad nostram usque aetatem scripta sunt. Ad hoc non paucos locos attingemus ex operibus Platonis, Iamblychi, Horapollinis. Plures insuper exercitationes proponentur, quibus id agemus ut auditores proficiant cum in usu sermonis Attici, tum etiam in notitia festivissimae orationis Ionicae qua Herodotus suum opus composuit.

 

 

 

Programma Argumenta
Saturni d. 9 Ian. 2021, h. 17:00-18:00 CET Natio praepostera, mores perversi.
Saturni d. 16 Ian. 2021, h. 17:00-18:00 CET De Nilo
Saturni d. 23 Ian. 2021, h. 17:00-18:00 CET De deorum bestiarumque caerimonia.
Saturni d. 30 Ian. 2021, h. 17:00-18:00 CET De mortuorum cura, de Inferis.
Saturni d. 6 Feb. 2021, h. 17:00-18:00 CET De labyrinthis plagisque mortiferis.
Saturni d. 13 Feb. 2021, h. 17:00-18:00 CET Sub paludibus
Saturni d. 20 Feb. 2021, h. 17:00-18:00 CET De vestitu, de medicina, de conviviis
Saturni d. 27 Feb. 2021, h. 17:00-18:00 CET Itinera sapientium in Aegyptum

 

Nomen dare licet ad diem 8 m. Ianuarii.

 

     

    Doctor

    Paulus Pezzuolo

    Auditores

    Discipuli, magistri, omnes qui sive studiorum sive animi causa locos exquisitiores litterarum Graecarum legere atque in notitia sermonis Attici proficere cupiunt.

    Ubi

    Scholae in foro retiali ZOOM agitabuntur.

    Lingua

    Graeca

    Quibus condicionibus

    Ut intersis, satis est te leges linguae Graecae perspectas habere.

    Testimonium

    Peractis scholis, si id postualveris, testimonium accipies.

    Pretium

    70 €

    De nomine dando

    Omnia ipsi curabimus, teque uniuscuiusque constituti tempore admonebimus. Adnumerata pecunia, primo scholarum die nexum accipies, quo usus in sedem retialem facile accedes. Incidemus pelliculas uniuscuiusque scholae. Sic, si unam pluresve scholas omiseris, pellicula spectata tibi perinde erit ac si interfuisses. Pelliculae triduum prostabunt.

    Subsidia

    Praebebuntur indices librorum et symbolarum, quo altius argumenta inter scholas tractata indages.